# Controversiae 2.1.242-249

Seneca Maior, Controversiae, Book 2, lines 2.1.242-2.1.249. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/2.1.242

Pars altera Me miserum, pater! irae tuae detractum est nihil, tempori multum. infelicior sum quam si neutrum exorassem. Si servaturus es filium, iam tempus fuit; si occisurus, iam tempus est. Prior rogatus est qui magis timebatur.
Nepos ex meretrice susceptus
[4] Abdicavit quidam filium. abdicatus se contulit ad meretricem et ex ea sustulit filium. aeger ad patrem misit; cum venisset, commendavit ei filium et decessit. pater post mortem illius in adoptionem recepit nepotem. accusatur ab altero filio dementiae.
Dementia in me novi generis arguitur: sanus eram, si non agnoscerem meos. Expectabam, ut aliquis pro abdicato rogaret; nemo audebat propinquorum fratre cessante. Deficientis spiritus in adventum meum sustinebatur. intravi; iam cadentes oculos ad meum nomen erexit fugientemque animam retinuit. In sinu meo et filium et animam deposuit. Nuntiatum est mihi in ultimis esse filium, nec hoc a fratre.
Pars altera. Pater istius incertus est; bene cum isto ageretur, si et mater. Incidit in meretricem inter cetera mala et fecundam. Mulier, nescio (an) adversus patrem iniuriosior, quod abstulisti illi heredem, an quod dedisti. Adoptavit eius filium, propter quam eiecerat suum.
Torta a tyranno pro marito
[5] Torta a tyranno uxor, numquid de viri tyrannicidio sciret, perseveravit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. intra quinquennium non parientem sterilitatis nomine dimisit. agit illa ingrati.
Eas nuptias tyrannicidium diduxit, quas non diduxit tyrannus. Trahebantur matronae, rapiebantur virgines; nullae tunc videbantur feliciores quam quae liberos non habebant. Suspicatus est hunc tyrannus de tyrannicidio cogitare, sive isti aliquid excidit, sive non bene tegit vultus magna consilia. tamen de uxoris garrulitate queri non potest, cum sciat, quemadmodum taceat. Imposita in eculeum saepius ad absentem virum respexit quam ad praesentem tyrannum. Explicatur totus adversus infelicem feminam tyrannicae crudelitatis apparatus et illa instrumenta virorum quoque animos ipso visu frangentia ad excutiendam muliebris pectoris (con)scientiam proponuntur. Verberibus corpus abrumpitur. Nescio, res publica, an tibi ista mulier datura sit liberos; tyrannicidam dedit. Miraris, si transiit quinquennium inter uxorem tortam et occupatum virum? Scissum corpus flagellis, igne adustum tormentisque convulsum. ignoscetis, puto, mulieri, si dixero: fessa est. Quid tyrannicidio gloriaris? facilius est tyrannum occidere quam sustinere. Verbera. laminae, eculeus, quidquid antiqua saevitia invenerat, quidquid adiecerat nova � quid amplius dicam? et tyrannus torquebat et cum de tyrannicidio quaereret. Num premit censum onerosa sumptibus et, ut saeculi mos est, in deterius luxu fluente muliebris ambitio certamine mutuo usque in publica damna privatis insanit? numquid gemmas et ex alieno litore petitos lapillos? Expecta, potest parere. non respondet ad certam diem fecunditas, sui iuris rerum natura est. Vtrum putas tuum esse mirandum tyrannicidium an huius silentium?

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
