Latin
Book 2, lines 2.1.25-2.1.28
Seneca Maior, Controversiae 2.1.25-28
Not analysed yet
[22] LATRO ultimam quaestionem posuit, quam fere solebat: etiamsi non recte fecit, quod adoptari a divite noluit, an tamen, (si) id bono adversus patrem animo fecit, [an] ignoscendum sit. deinde, an bono adversus patrem animo fecerit. in hac quaestione bona pars adulescentis est, patrem amantis et opibus praeferentis; Latro tamen negabat patrem daturum manus bono adversus se animo factum, sed consensum filiorum adversus patres dicturum. [23] tacitam nescioquam (inducendam verecundiam) BROCCO cuidam, non malo rhetori, visum erat, qui dixerat adulescentem videri sibi habere comperta quaedam vitia: male de se existimare eum, qui ire ad iudicem strictum innocentiae nollet.
ARGENTARIVS omnes priores transit partes (et) statim ad hoc venit: debueritne patri parere an non debuerit; et in figuram contulit declamationem: volo, inquit, aliquis filium abdicet, qui petit a patre paupere, ut in adoptionem diviti daretur. quam bonam, inquit, causam pater habebit! dicet hic: �deinde sic transit, cum declamasset eam controversiam, quae posita non erat: si ille filius malam causam haberet, ego bonam habeo. contulit suam causam cum illo.
[24] De colore magis quaesitum est: (an) adulescens debeat in divitem aliquid dicere. quid enim faciet? dicet in eum, qui tantum honoris illi habet, et in amicum paternum? non dicet in eum, quem fugit? et illi tamen, qui sibi abstinentiam conviciorum imperaverant, non bene praestiterunt; (interim) alicuius sententiae dulcedo subrepsit, cui non potuerunt obsistere. aridi declamatores fidelius quos proposuerunt colores tuentur; nihil enim illos sollicitat, nullum schema, nulla sententia. sic quae malam faciem habent saepius pudicae sunt; non animus illis deest sed corruptor.
[25] FABIANVS philosophus hoc colore usus est, ut diceret: etiamsi sustinerem [ad] alicui tradi, diviti nollem. et in divitias dixit, non in divitem: illas esse, quae frugalitatem, quae pietatem expugnassent, quae malos patres, malos filios facerent.