Latin
Book 2, lines 2.1.33-2.1.39
Seneca Maior, Controversiae 2.1.33-39
Not analysed yet
FABIANVS hoc colore, ut dixi, egit: nolo dives esse.
RVFVS VIBIVS hoc: nescio dives esse. haec in hoc loco cum diceret, excepta sunt: non est, quod putes omnibus divitias convenire; nihil est indecentius novicio divite. et illud dixit: alius animose loquatur et ex contemptu divitiarum gloriam petat. ego non dico: 'dives esse nolo', sed 'nescio'.
[29] ALBVCIVS et ipse divitias insecutus est et dixit pulchram de Fabricio sententiam: munera, inquit, regia respuit: cum auro dominum �et� accipere. et illum locum egregie tractavit: omnes cibos habebo suspectos, omnes potiones. trium paedagogi illic sunt. occidere me volet quisquis frugalissimus fuerit. non venenum pauperes timent, non heredem; adhuc nec abdicationem timebamus.
[30] SILO POMPEIVS illo colore egit: nemo illi placere potest. ne in hoc quidem aliquem retinuit, ut non omnes abdicaret. ecce nunc, inquit, invenit novam abdicationem, ne quid de reditu sperare possent. et cum multa dixisset in divitem, dixit: non est, quod mireris, si te odi: amo quos abdicasti.
Color a parte patris aliquid curae desiderat. quidam induxerunt patrem cupidum divitiarum, quod invidiosum est in hoc visum, quia ita divitias filio dare vult, ut filiis eripiat. itaque LATRO optimo colore usus est: in hoc, inquit, te in adoptionem volo dare, ut facilius per te abdicati reconcilientur.
CESTIVS. 'timeo' inquit 'ne abdicer': vellem timeres!
[31] ALBVCIVS hoc colore usus est: summam sibi amicitiam cum divite fuisse. dixisse illum sibi dubitanti, an filium tolleret: 'tolle' inquit 'in meum patrimonium; ego istum fratrem liberorum iudicabo.' itaque cum et tertium abdicaret, dixit: 'quid? sic mihi illudis tamquam unicus? etiamnunc filium habeo.' venit ad me et ait: 'redde quem educasti mihi. si emendati fuerint liberi mei, habebo hunc cum illis; si perseveraverint furere, habebo hunc pro illis.' temptavi statim reducere illum in gratiam cum filiis: intempestivum erat. temptavi cogere subtrahendo meum: respondit: �non� tamquam possit diviti deesse filius.