# Controversiae 2.1.40-43

Seneca Maior, Controversiae, Book 2, lines 2.1.40-2.1.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/2.1.40

[32] SILO dixit: 'amicus' inquit 'abdicatorum sum'; quid ergo? mavis inimicum adoptet? si intraveris domum, videbis, an aliqui [qui] animum patris a filiis avertant. 'si reduxerit' inquit 'illos, [et] quid fiet?' capit divitis domus et quattuor liberos. si te illi fratrem gravabuntur, libentissime recipiam. sic de me dives meruit, ut illi (et) dare filium paratus sim et commodare.
BLANDVS hoc colore egit, ut diceret divitem inexorabilem liberis esse: omnia se fecisse, ut illum placaret. videri esse magnas causas et graves, itaque certam futuram adoptionem.
[33] OTHO IVNIVS pater solebat difficiles controversias belle dicere, eas in quibus inter silentium et (apertam) actionem medio temperamento opus erat. edidit quidem quattuor libros colorum, quos belle Gallio noster Antiphontis libros vocabat: tantum in illis somniorum est. et hoc vitium ab antiquis, qui artem dicendi tradebant, duxerat; illi enim colores pro(ba)bant, qui non possunt coargui, [non] ut somniasse [ut] non esset antiqu(is) omnino offensio. sed ridiculum est adfectari quod falsum probari non possit. non multum interest, in causa sua falsum aliquis testem det an se: alteri enim credi non debet, alteri non solet.
[34] Otho tamen Iunius bene dicebat has controversias, quae suspiciose dicendae erant. itaque memini optime illum dicere pro �hac re ne� adulteri reo, in quem SYRIACVS VALLIVS, homo disertus, [ad] calumniam iuraverat. erat genus iudici tale: speciosum invenem dominus suus deprehendisse cum uxore in cubiculo testatus est, et ob hoc uxorem suam dimisit. hoc nomine servum adulteri postulatum dominus non defendebat; mulier, in quam petebatur praeiudicium, tuebatur. opus erat aliquo colore, cum in cubiculo visa esset cum servo et marito. [35] Otho Iunius nullam (rem) certam posuit sed tantum circumventam (a) viro mulierem egregie tractavit. cuius actio quam utilis fuisset, statim apparuit NIGRO BRVTTEDIO dicente, qui hoc colore usus est: arcessitum a domino servum, ut inter se medius et dominam recumberet. illam non esse passam. maritum indignatum prosiluisse quasi (in) corruptorem. (verbo etiam corruptiore) usus est quam colore: dixit enim arcessitum servum, ut dominicae libidini paparium faceret. Syriacus, cum secunda actione hunc colorem urgeret, diserte multa dixit, inter quae et hoc: adulterum accusator in cubiculum usque perduxit, patronus in lectum; et paene causam abstulit. et illud autem tum Syriacus vafre fecit et belle respondit: cum prima actione diceret, non posuit causam, sed argumentatus est; dixit probaturum se deprehensam in cubiculo cum servo. [36] Niger Bruttedius cum ageret, obiecit Syriaco, quod causam non posuisset, et [non] institit assidue, quare non appa(re)ret, quomodo servus sollicitatus esset, quomodo perductus in cubiculum. cum responderet Syriacus, ait: primum non apud eundem praeceptorem studuimus: tu Apollodorum habuisti, cui semper narrari placet; ego Theodorum, cui non semper. deinde quaeris, Niger, quare ego non narraverim: ut ista narrares, feci. et contra Maximum Stertinium, a quo premebatur, cum comes eius fuisset, dixit: per annos XII in officio tuo fui; dic, quid in domo tua peccaverim. sed haec est consuetudo vestra: iniuriam vocatis finem servitutis. tamdiu vobis cordi sumus quamdiu usui.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
