Latin
Book 2, lines 2.1.5-2.1.7
Seneca Maior, Controversiae 2.1.5-7
Not analysed yet
Haec eo libentius, Mela, fili carissime, refero, quia video animum tuum a civilibus officiis abhorrentem et ab omni ambitu aversum hoc unum concupiscentem, nihil concupiscere �ut eloquentiae tamen studeas. facilis ab hac in omnes artes discursus est; instruit etiam quos non sibi exercet. nec est, quod insidias tibi putes fieri, quasi id agam, ut te bene cedentis studii favor teneat; ego vero non sum bonae mentis impedimentum: perge quo inclinat animus, et paterno contentus ordine subduc fortunae magnam tui partem. [4] erat quidem tibi maius ingenium quam fratribus tuis, omnium bonarum artium capacissimum; est et hoc ipsum melioris ingenii pignus non corrumpi bonitate eius, ut illo male utaris. sed quoniam fratribus tuis ambitiosa curae sunt foroque se et honoribus parant, in quibus ipsa quae sperantur timenda sunt, ego quoque, eius alioqui processus avidus et hortator laudatorque vel periculosae dum honestae modo industriae, duobus filiis navigantibus te in portu retineo.
Sed proderit tibi in illa, quae tota mente agitas, declamandi exercitatio, sicut Fabiano profuit. qui aliquando, (cum) Sextium audiret, nihilominus declamitabat et tam diligenter, ut putares illum illi studio parari, non per illud alteri praeparari. [5] habuit et Blandum rhetorem praeceptorem, qui eques Romanus Romae docuit; ante illum intra libertinos praeceptores pulcherrimae disciplinae continebantur, et minime probabili more turpe erat docere quod honestum erat discere. nam primus omnium Latinus rhetor Romae fuit puero Cicerone Plotius. apud Blandum diutius quam apud Fuscum Arellium studuit, sed cum iam transfugisset, eo tempore quo eloquentiae studebat non eloquentiae causa.
Scio futurum, ut auditis eius sententiis cupiatis multas audire, sed nec ille diu declamationibus vacabat, et ego tanto minorem natu quam ipse eram audiebam quotiens inciderat, non quotiens volueram. in hunc ergo libellum quaecumque ab illo dicta teneo conferam.