Latin
Book 2, lines 2.1.62-2.1.4
Seneca Maior, Controversiae 2.1.62-4
Not analysed yet
CESTIVS contra fecit et toto dixit iure iurando illam liberatam: illo casu solutos ipsos vinculo religionis, et ideo non futurum periculum uxoris, si quid accidisset viro.
SILO POMPEIVS contra dixit illam teneri iure iurando et adiecit, etiamsi repudio diducta fuerit, non tamen solvi foederis pactionem: et ideo, inquit, honestum morti nostrae titulum vindico, ne, si quid acciderit, aut ego pro aliena uxore moriar aut illa pro alieno viro.
[7] HISPO ROMANIVS hoc colore usus est: ius iurandum iocosum fuisse; sicut multa cotidie iurarent amantes, et ipsum iurasse. itaque oblitum se eam iurasse et misisse nuntium, ut experiretur affectus uxoris, (cum ei su)perveniret. uxorem intellexisse falsum nuntium esse et ex eo se loco praecipitasse, ex quo praecipitata perire non posset, ut, quomodo ego illam, inquit, falso nuntio terrueram, sic illa [inquit] me falso periculo terreret.
MARVLLVS praeceptor noster licenter verbo usus est satis sensum exprimente, cum diceret uxorem intellexisse mariti mendacium: et ipsa adversus temerarios mariti iocos relusit.
[8] Hanc controversiam memini ab OVIDIO NASONE declamari apud rhetorem Arellium Fuscum, cuius auditor fuit, cum diversum sequeretur dicendi genus �nam Latronis admirator erat. habebat ille comptum et decens et amabile ingenium. oratio eius iam tum nihil aliud poterat videri quam solutum carmen. adeo autem studiose Latronem audit. ut multas illius sententias in versus suos transtulerit. in armorum iudicio dixerat Latro: mittamus arma in hostis et petamus. Naso dixit:
arma viri fortis medios mittantur in hostis;
inde iubete peti.
et alium ex illa suasoria sensum aeque a Latrone mutuatus est: memini Latronem in praefatione quadam dicere (quod scholastici quasi carmen didicerant): non vides, ut immota fax torpeat, ut exagitata reddat ignes? mollit viros otium, ferrum situ carpitur, (animum) desidia dedocet. Naso dixit:
vidi ego iactatas mota face crescere flammas
et rursus nullo concutiente mori.