# Controversiae 2.1.72

Seneca Maior, Controversiae, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/2.1.72

tunc autem, cum studeret, habebatur bonus declamator. [9] hanc certe controversiam ante Arellium Fuscum declamavit, ut mihi videbatur, longe (aliis) ingeniosius, excepto eo, quod sine certo ordine per locos discurrebat. haec illo dicente excepta memini: quidquid laboris est, in hoc est, ut uxori virum et uxorem viro diligere concedas. necesse est deinde iurare permittas, si amare permiseris. Quod habuisse nos ius iurandum putas? tu nobis religiosum nomen fuisti: si mentiremur, illa sibi iratum patrem invocavit, ego socerum. parce, pater: non peieravimus. Ecce obiurgator nostri quam effrenato amore fertur! queritur quemquam esse filiae praeter se carum. quid est, quod illum ab indulgentia sua avocet? di boni, quomodo hic amavit uxorem? [10] Amat filiam et abdicat; dolet periclitatam esse, et ab eo abducit, sine quo negat se posse vivere: quaerit[ur] periculum eius, qua paene caruit, hic qui amare caute iubet! Facilius in amore finem impetres quam modum. tu hoc obtinebis, ut terminos quasi adprobaturi custodiant, ut nihil faciant nisi considerate, nihil promittant nisi utique facturi, omnia verba ratione et fide ponderent? senes sic amant. pauca nosti, pater, crimina: et litigavimus aliquando et cecidimus et fortasse, quod non putas, peieravimus. quid ad patrem pertinet quod amantes iurant? si vis credere, nec ad deos pertinet. [11] Non est, quod tibi placeas, uxor, tamquam prima peccaveris: perit aliqua cum viro, perit aliqua pro viro. illas tamen omnis aetas honorabit, omne celebrabit ingenium. fer, socer, felicitatem tuam: magnum tibi quam parvo constat exemplum! in reliquum, ut iubes, diligentiores facti sumus; errorem nostrum confitemur: exciderat iurantibus esse tertium, qui magis amaret; sic, di, sit semper. Perseveras, socer? recipe filiam. ego, qui peccavi, poena dignus sum. quare uxori notae causa sim, socero orbitatis? discedam e civitate, fugiam, exulabo; utcumque potero, desiderium misera et crudeli patientia perferam. morerer, si solus moriturus essem.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
