# Controversiae 2.1.8-12

Seneca Maior, Controversiae, Book 2, lines 2.1.8-2.1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/2.1.8

1. Dives tres filios abdicavit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare vult; nolentem ire abdicat.
[1] PORCI LATRONIS. Hancine meam esse fortunam? eodem tempore et abdicor et adoptor. Ista videlicet domus adulescentem me non capit, quae te senem fecit? Quietiora tempora pauperes habuimus: bella civilia aurato Capitolio gessimus. Divitias putas aurum et argentum? ludibria fortunae, quae interim cum ipsis dominis veneunt. Denuntio tibi, dives: etiamsi venero, dabo operam, quod in tua domo facillimum est, ut abdicer. Etiamsi multa contra expectationem accidunt, numquam tamen futurum putavi, ut aut pater meus liberos odisset aut dives concupisceret. Non desidero patrimonium; fragilis et caduca felicitas est, et omnis blandientis fortunae speciosus cum periculo nitor: et sine causa saepe fovit et sine ratione destituit. vidi ego magni exercitus ducem sine comite fugientem, vidi (ab) ambitiosa turba clientium limina deserta sub domino sectore venalia. nam quid ex summis opibus ad egestatem devolutos loquar? multa tibi succurrent exempla, etiamsi in una domo quaeras.
[2] RVFI VIBI. Habendos esse liberos is quoque iudicat, qui non libentissime habet. Ego illos in frivola invitavi nostra: qui illis meam promisi domum, suam eripiam? Quid faciam? si paruero, abdicabor; si non paruero, abdicabor. Patrem amo; haec est contumacia mea. Dives filium non habet: me dabis. dives reduxerit suos: me recipies. ita non adoptari sed commodari recuso.
[3] CESTI PII. Accipe vitae meae testem, quod magni aestimas, divitem, cui placere difficile est. Vultis scire, quare patrem non relinquam? quia genuit me, quia educavit, quia abdicavit. Diu dubitavi, ille amicum temptaret an hic filium. 'Abdico' inquit; hoc pater verus: quid ab eo, qui adoptabit, sperare possum?
Narratio CESTI PII. Dives (sus)tulit unum filium; non fuit contentus: quid enim erat diviti unus? tres sustulit: poterat etiam in adoptionem dare. Abdicavit unum, alterum, tertium. iam nihil diviti putatis superesse? quartum addet.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
