Latin
Book 2, lines 2.1.81-2.1.85
Seneca Maior, Controversiae 2.1.81-85
Not analysed yet
***Ne omnia vitia a prima adulescentia repetam, virginem rapuit, patrem accusat; haec intra dies triginta. Putas me accusatori promissurum quod filio negavi? 'impetravi' inquit 'ab illo': alii aiunt illum a te. [me] His me diebus accusas? Rapuisti virginem, et cum tam libenter viveres?
[3] ARELLI FVSCI patris. 'Moriar' inquit; etiamnunc minaris? nondum rogas? 'quousque' inquit 'rogabo' iam lassus es nec adhuc ullum rogasti. 'non possum' inquit 'exorare tam diu'; novo more obicit dementi constantiam. 'Quid ergo? tu poteris videre morientem filium?' fortasse non potero et ideo irascor, dum licet.
POMPEI SILONIS. Haec audacia eius ex parte culpae meae est: nimium indulgenter nutritus est; omnia sibi putat licere, nihil umquam me rogavit. 'Ignovit' inquit: ita aliquis ante me rogatus est? non nosti condicionem legis tuae: in hac culpa (qui pa)res sent(ent)ias habent, pereunt. ipse se ad alienam misit, lex illum [ad]misit ad meam. RAPTOR, NISI ET SVVM ET RAPTAE PATREM EXORAVERIT, PEREAT. vis scire, lex utrum maluerit? non exoratos; irascitur. ex duobus patribus eum raptor accusat, qui legem sequitur.
[4] ARELLI FVSCI. Miraris me dubitare? ipsa lex inter mortem et nuptias dubia est. Quid me intempestivae proditis lacrimae? nondum erat tempus fatendi. non est, quod tibi quicquam promisisse lacrimas putes: fleo, quod necesse mihi est filium spectare morientem. Quid facturus sim, adhuc nescio; utique tu ante tricesimum diem nescies. 'Exoravi' inquit '(raptae) patrem': quid ergo mihi molestus es, si hoc tibi satis est?
MOSCHI. Effregit fores et identidem leges invocantem coegit pati stuprum, nisi tam facile puellam exoravit quam patrem. Mortem vitiatione meruit, accusatione deprecatur; consumuntur interim dies. uter nostrum illos consumit? 'Rogo' inquit: non est (for)tunae meae rogari; nunc ego rogare debueram, qui periclitor.