# Controversiae 2.1.96-99

Seneca Maior, Controversiae, Book 2, lines 2.1.96-2.1.99. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/2.1.96

[11] BLANDI. Ita parum tibi contigit, quod solus periclitante filio non rogas?
LATRO sic divisit: an intra tricesimum diem raptor cum nullo agere possit, sicut non potest qui in custodia est, qui in carcere. etiamsi cum alio potest, an cum patre possit, quoi vitae mortisque arbitrium datum est: an illi accusare eum liberum est, quem mortiferum est non exorasse? etiamsi cum patre potest agere, an ob id possit, cuius faciendi potestatem lex patri dedit: ista enim ratione nihil licet, si aut exorari aut accusari ei necesse est. deinde, si potest agere, an debeat. irascendi causas tractavit, quod rapuit, quod alium prius rogavit, quod eum non rogavit, quod etiam accusat. si non exorari (a) filio dementia est, an tamen dam(nari) dementiae non possit, cum adhuc, an[te] exoretur, incertum sit. hic paternos adfectus tractavit spem facientis. non probabat FVSCVM, qui paulo apertius agebat: est (contra) controversiam promittere. potest nihilominus et bonus agi pater et non exoratus.
[12] FABIANVS eam quaestionem fecit et in ea multum moratus est: dementiae non posse agi nisi cum eo, qui morbo fureret. in hoc enim latam esse legem, ut pater a filio sanari deberet, non ut regi.
LATRO eleganter dicebat quasdam esse quaestiones, quae deberent inter res iudicatas referri, tamquam, an quicquid optaverit vir fortis aut tyrannicida accipere debeat: quasi iam pronuntiatum sit non debere, nemo iam hanc quaestionem tractat, sicut ne illam quidem, an quidquid pater imperat faciendum sit. inter has putabat et hanc esse, an pater ob dementiam, quae morbo fieret tantum, accusari a filio debeat; aiebat enim manifestum ius esse ea lege et de officio patris queri, et fingi quasdam controversias, in quibus pater furiosus probari non possit (nec) absolvi tamen propter impietatem nimiam, libidinem foedam. quid ergo, aiebat, numquam utar hac quaestione? utar, cum aliis deficiar.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
