# Controversiae 3.1.1-4

Seneca Maior, Controversiae, 3.1.1 to 3.1.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/3.1.1

Seneca Novato, Senecae, Melae filiis salutem [1] Quosdam disertissimos cognovi viros non respondentes famae suae, cum declamarent; in foro maxima omnium admiratione dicentes, simul ad has domesticas exercitationes secesserant, desertos ab ingenio suo. quod accidere plerisque aeque mihi mirum quam certum est. Memini itaque me a SEVERO CASSIO quaerere, quid esset, cur in declamationibus eloquentia illi sua non responderet. [2] In nullo enim hoc fiebat notabilius. oratio eius erat valens, culta, vigentibus plena sententiis. nemo minus passus est aliquid in actione sua otiosi esse: nulla pars erat, quae non sua virtute staret, nihil in quo auditor sine damno aliud ageret; omnia intenta, aliquid petentia. nemo magis in sua potestate habuit audientium affectus. verum est, quod de illo dixit Gallio noster: 'cum diceret, rerum potiebatur; adeo omnes imperata faciebant: cum ille voluerat, irascebantur, (flebant, miserebantur). nemo non illo dicente timebat, ne desineret. [3] Non est, quod illum ex his quae edidlit aestimetis; sunt quidem et haec, quibus eloquentia eius (agnoscatur, tamen auditus) longe maior erat quam lectus. non hoc ea portione illi accidit, qua omnibus fere, quibus maiori commendationi est audiri quam legi, sed in illo longe maius discrimen est. primum, tantundem erat in homine quantum in ingenio: corporis magnitudo conspicua, suavitas valentissimae vocis (quamvis haec inter se raro coeant, ut eadem vox et dulcis sit et solida), pronuntiatio quae histrionem posset producere, (nec) tamen quae histrionis posset videri. [4] nec enim quicquam magis in illo mirareris quam quod gravitas, quae deerat vitae, actioni super(er)at: quamdiu citra locos se continebat, censoria oratio erat. Deinde, ipsa quae dicebat meliora erant quam quae scribebat. vir enim praesentis animi et maioris ingenii quam studii magis placebat in his, quae inveniebat, quam in his, quae attulerat. iam vero iratus commodius dicebat, et ideo diligentisse cavebant homines, ne dicentem interpellarent. [5] uni illi proderat excuti; melius semper fortuna quam cura de illo merebat(ur). [id] numquam tamen haec felicitas illi persuasit neglegentiam: uno die privatas plures (quam duas) non agebat et ita, ut alteram ante meridiem ageret, alteram post meridiem; publicam vero numquam amplius quam unam uno die. nec tamen scio, quem reum illi defendere nisi se contigerit; adeo nusquam rerum ullam materiam dicendi nisi in periculis suis habuit. [6] sine commentario numquam dixit nec hoc commentario contentus erat, in quo nudae res ponuntur; ex maxima parte perscribebatur actio. illa quoque, quae salse dici poterant, adnotabantur. sed cum procedore nollet nisi instructus, libenter ab instrumentis recedebat. ex tempore coactus dicere infinito se antecedebat. numquam non utilius erat illi deprehendi quam praeparari, sed magis illum suspiceres, quod diligentiam non relinquebat, cum illi tam bene temeritas cederet.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
