# Controversiae 3.1.31-37

Seneca Maior, Controversiae, 3.1.31 to 3.1.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/3.1.31

Venenum furenti filio datum 7. Filio furenti et membra sua lanianti pater venenum dedit. accusatur ab uxore malae tractationis. Non mirum est, quare vivat quae filium perdidit; vivit qui occidit. Pars altera. Quem cotidie perdebam aliquando extuli. Falleris, misera mulier, in orbitatis tuae tempore; non tunc perdidisti filium sed tunc extulisti. Extra. ALFIVS FLAVVS hanc sententiam dixit: ipse sui et alimentum erat et damnum. hunc CESTIVS, quasi corrupte dixisset, obiurgans 'apparet' inquit 'te poetas studiose legere: iste sensus eius est, qui hoc saeculum amatoriis non artibus tantum sed sententiis implevit.' Ovidius enim (in) libris metamorphoseon dicit (8,877-8,888): ipse suos artus lacero divellere morsu coepit et infelix minuendo corpus alebat. Olynthius pater reus concursus 8. QVI COETVM ET CONCVRSVM FECERIT CAPITAL SIT. Victa Olyntho cum filio adulescente Olynthius senex Athenas venit. Athenienses omnibus civitatem Olynthuiis decreverunt. invitatus ad cenam ab adulescente luxurioso cum filio venit. ibi cum de stupro filii mentio esset, pater profugit, adulescens retentus est. pater flere ante domum coepit; incensa est domus, decem adulescentes perierunt et filius Olynthii. accusatur pater, quod coetum concursumque fecerit. Misero si flere non licet, magis flendum est. Imperari dolori silentium non potest. Fuerunt ex populo, qui dicerent: 'hic meum filium, hic meam corrupit uxorem'; suum quisque illo et ignem attulit et dolorem. Timeo, fili, ne, dum te quaero, in ossa raptoris alicuius incidam. Vbi Athenarum fides, ubi hospitales invicem dexterae? 'Capti', inquam 'fili, sumus; dum licet, fugiamus, sed, tamquam a Philippo, pariter.' Apud Philippum certe viri fuimus. Lacrimae meae vocantur in crimen, quasi, ex quo Olynthos capta est, flere desierim! Tantus scilicet sum, ut in ea civitate populum concitare potuerim, in qua filium servare non potui. Non, quotiens convenerunt in aliquem locum plures, coetus et concursus est, sed quotiens convocati, quotiens parati quasi ad ducem suum concurrerunt; non si una vicinia coit aut transeuntium paucorum numerus adfluxit, sed ubi totus aut ex magna parte populus, ubi divisa in partes civitas. coetus multitudinis magnae nomen est coeuntis ex consensu quodam; at illic initio pauci fuerunt, deinde reliqui non ad me convenerunt sed ad incendium, quod tamen populus spectare maluit quam extinguere. Lex non eum punit, propter quem coetus factus est, sed eum, a quo factus est. Non mihi tanti ultio fuit, ut amittere filium vellem; et temptavi populum rogare nec potui.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
