# Controversiae 3.1.6-10

Seneca Maior, Controversiae, 3.1.6 to 3.1.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/3.1.6

[18] 'Hanc' inquit 'tibi fabellam rettuli, ut scires in declamationibus non tantum aliud genus (rerum, sed aliud genus) hominum esse. si comparari illis volo, non ingenio mihi maiore opus est sed sensu minore. itaque vix iam optineri solet, ut declamem; illud optineri non potest, ut velim aliis quam familiarissimis audientibus.' et ita faciebat. declamationes eius inaequales erant, sed ea quae eminebant, in quacumque declamatione posuisses, inaequalem eam fecissent. compositio aspera et quae vitaret conclusionem, sententiae vivae. iniquom tamen erit ex his eum aestimari, quae statim subtexam; non enim haec ille optime dixit, sed haec ego optime teneo. Luxuriosus a sodalibus excaecatus [1] CAECVS DE PVBLICO MILLE DENARIOS ACCIPIAT. Decem adulescentes, cum bona comedissent, sortiti sunt, ut, cuius nomen exisset, ex pacto excaecaretur et ita acciperet mille denarios. exiit sors cuiusdam; excaecatus est. petit mille denarios; negantur. Hi sunt oculi, quos timuistis, mariti. O legem, si excaecat homines, abrogandam! Mille denarios nulli res publica dat, nisi qui invitus accipit. Dic nunc: 'miserere!' hoc, cum excaecareris, non dixisti. Res publica debilitatem consolatur, non emit. Consumptis patrimoniis membra conferunt. Vtilius est rei publicae unum caecum repelli quam novem fieri; non solus a vobis petit alimenta sed primus. Alam qui propter debilitatem alitur, non alam qui propter alimenta debilitatur. Sic fit, ubi homines maiorem vitae partem in tenebris agunt, ut novissime solem quasi supervacuum fastidiant. Pars altera. Illis novem nihil daturus est; nulli non favorabilis erit, si eos, a quibus excaecatus est, decipit. Circumventus adulescens ab illis novem veteranis consumptoribus 'solus' inquit 'novem consentientibus non potui resistere'. Omnia ex composito facta sunt: unus mentionem intulit, omnes approbaverunt; electus est, qui sortiretur; sors huius, quae exiret prima, subiecta est. Cum repugnaret, excaecatus est. 'Si circumventus' inquit 'est, persequatur iniuriam, de vi agat, talionem petat.' videbimus; primum est, ut habeat, unde vivat.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
