# Controversiae 4.1.1-4

Seneca Maior, Controversiae, 4.1.1 to 4.1.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/4.1.1

Seneca Novato, Senecae, Melae filiis salutem [1] Quod munerarii solent facere, qui ad expectationem populi detinendam nova paria per omnes dies (dis)pensant, ut sit, quod populum et delectet et revocet, hoc ego facio: non semel omnes produco. aliquid novi semper habeat libellus, ut non tantum sententiarum vos sed etiam auctorum novitate sollicitet. acrior est cupiditas ignota cognoscendi quam nota repetendi. hoc in histrionibus, in gladiatoribus, in oratoribus, de quibus modo aliquid fama promisit, in omnibus denique rebus videmus accidere: ad nova homines concurrunt, ad nota non veniunt. [2] non tamen expectationem vestram macerabo singulos producendo; liberaliter hodie et plena manu faciam. POLLIO ASINIVS numquam admissa multitudine declamavit, nec illi ambitio in studiis defuit; primus enim omnium Romanorum advocatis hominibus scripta sua recitavit. et inde est, quod LABIENVS, homo (tam) mentis quam linguae amarioris, dixit: 'ille triumphalis senex ACHROASEIS suas [id est declamationes suas] numquam populo commisit,' sive quia parum in illis habuit fiduciam sive � quod magis crediderim � tantus orator inferius id opus ingenio suo duxit et exerceri quidem illo volebat, gloriari fastidiebat. [3] Audivi autem illum et viridem et postea iam senem, cum Marcello Aesernino, nepoti suo, quasi praeciperet. audiebat illum dicentem et primum disputabat de illa parte quam Marcellus dixerat: praetermissa ostendebat, tacta leviter implebat, vitiosa coarguebat; deinde dicebat partem contrariam. floridior erat aliquanto in declamando quam in agendo. illud strictum eius et asperum et nimis iratum in censendo iudicium adeo cessabat, ut in multis illi venia opus esset, quae ab ipso vix impetrabatur. [4] Marcellus, quamvis puer, iam tantae indolis erat, ut Pollio ad illum pertinere successionem eloquentiae suae crederet, cum filium Asinium Gallum relinqueret, magnum oratorem, nisi illum, quod semper evenit, magnitudo patris non produceret sed obrueret.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
