# Controversiae 4.1.14-20

Seneca Maior, Controversiae, 4.1.14 to 4.1.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/4.1.14

Vesta mater, fortasse nullum sacerdotem haberes, nisi Metellum habuisses. Sacrorum causam ago, non Metelli; plus illorum interest, ne Metellum sacerdotem, quam Metelli, ne sacerdotium perdat. Non erat tantus Metellus, cum illi sacerdotium dedimus. Civitas sollicita pendebat: duo periclitabantur, quibus nihil habebat populus pretiosius, sacra et Metellus. O faciendum sacerdotem, nisi esset! Lex 'integrum' ad animum refert, non ad corpus. Lex hoc aestimari tunc voluit, cum quis peteret, non cum haberet sacerdotium. Habes, Vesta, duplex pontificis tui meritum: servavit sacra nec vidit. Extra. POLLIO ait de hoc: si caecus ante factus esset, non sustulisset; si postea caecus factus est, vidit. Pars altera. Sacerdos non integri corporis quasi mali ominis res vitanda est. hoc etiam in victimis notatur, quanto magis in sacerdotibus? Post sacerdotium magis est observanda debilitas; non enim sine ira deorum debilitatur sacerdos. Apparet non esse propitios deos sacerdoti, quem ne servati quidem servant. Extra. Hunc colorem GALLIO non probavit, summo cum honore Metelli adserens contra Metellum agendum, ita ut cogatur cum iudicibus officio pontificum et ipse consulere. Exul raptae pater 3. IMPRVDENTIS CAEDIS DAMNATVS QVINQVENNIO EXVLET. RAPTA RAPTORIS MORTEM AVT INDOTATAS NVPTIAS OPTET. (Quidam,) cum haberet filiam et filium, imprudentis caedis damnatus in exilium abiit. filia eius rapta est. raptor ad patrem puellae se contulit, impetravit ab illo, ut iuberet filiam nuptias optare et epistulam daret ad filium. fratre auctore mortem optavit puella. pater rediit; abdicat filium. Quomodo me excusabo rei publicae, cui duos abstuli? neutrum mea culpa: in altero me fortuna decepit, in altero filius. Filia etiam fratri paruit, filius nec patri. 'Per humanos' inquit 'errores': agnovi preces meas. 'Potes omnibus' inquit 'ostendere, hominem quam non possis occidere.' Scis me civem debere rei publicae: hoc intererit tamen, quod imprudentes occidimus, prudentes servavimus. Aliquem in exilio infra fortunam meam vidi.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
