# Controversiae 4.1.5-7

Seneca Maior, Controversiae, 4.1.5 to 4.1.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/4.1.5

Memini intra quartum diem, quam Herium filium amiserat, declamare eum nobis, sed tanto vehementius quam umquam, ut appareret hominem natura contumacem cum fortuna sua rixari. nec quicquam ex ordine vitae solito remisit. [5] itaque cum mortuo in Syria C. Caesare per codicillos questus esset divus Augustus, ut erat mos illi clementissimo viro, non civiliter tantum sed etiam familiariter, quod in tam magno et recenti luctu suo homo carissimus sibi pleno convivio cenasset, rescripsit Pollio: 'eo die cenavi, quo Herium filium amisi.' quis exigeret maiorem ab amico dolorem quam a patre? [6] O magnos viros, qui fortunae succumbere nesciunt et adversas res suae virtutis experimenta faciunt! declamavit Pollio Asinius intra quartum diem, quam filium amiserat; praeconium illud ingentis animi fuit malis suis insultantis. at contra Q. HATERIVM scio tam imbecillo animo mortem Sexti fili tulisse, ut non tantum recenti dolori cederet sed veteris quoque et oblitterati memoriam sustinere non posset. memini, cum diceret controversiam de illo, qui a sepulchris trium filiorum abstractus inuriarum agit, mediam dictionem fletu eius interrumpi. deinde tanto maiore impetu dixit, tanto miserabilius, ut appareret, quam magna interim pars esset ingenii dolor. [7] Declamabat autem Haterius admisso populo ex tempore; solus omnium Romanorum, quos modo ipse cognovi, in Latinam linguam transtulit Graecam facultatem. tanta erat illi velocitas orationis, ut vitium fieret. itaque divus Augustus optime dixit: 'Haterius noster sufflaminandus est.' adeo non currere sed decurrere videbatur. nec verborum illi tantum copia sed etiam rerum erat: quotiens velles eandem rem et quamdiu velles diceret, aliis totiens figuris, aliis tractationibus, ita ut regi posset nec consumi. [8] regi autem ab ipso non poterat, ideoque libertum habebat, cui pareret. sic ibat, quomodo ille aut concitaverat eum aut refrenaverat: iubebat eum ille transire, cum aliquamdiu locum dixerat; transibat. insistere iubebat eidem loco; permanebat. iubebat epilogum dicere; dicebat. in sua potestate habebat ingenium, in aliena modum. [9] dividere controversiam putabat ad rem pertinere, si illum interrogares; non putabat, si audires. is illi erat ordo, quem impetus dederat; non dirigebat se ad declamatoriam legem nec verba custodiebat. quaedam enim scholae iam quasi obscena refugiunt, nec, si qua sordidiora sunt aut ex cotidiano usu repetita, possunt pati. ille in hoc scholasticis morem gerebat, ne verbis calcatis et obsoletis uteretur, sed quaedam antiqua et a Cicerone dicta, (a) ceteris deinde deserta dicebat, quae ne ille quidem orationis citatissimae cursus poterat abscondere. adeo quicquid insolitum est etiam in turba notabile est. [10] hoc exempto nemo erat scholasticis nec aptior nec similior, sed, dum nihil vult nisi culte, nisi splendide dicere, saepe incidebat in ea, quae derisum effugere non possent. memini illum, cum libertinum reum defenderet, cui obiciebatur, quod patroni concubinus fuisset, dixisse: 'impudicitia in ingenuo crimen est, in servo necessitas, in liberto officium.' res in iocos abiit: 'non facis mihi officium' et 'multum ille huic in officiis versatur'. ex eo impudici et obsceni aliquamdiu officiosi vocitati sunt. [11] memini et illam contradictionem sic ab illo positam magnam materiam Pollionis Asinii et tunc Cassi Severi iocis praebuisse: 'at' inquit 'inter pueriles condiscipulorum sinus lasciva manu obscena iussisti.' et pleraque huius generis illi obiciebantur. multa erant, quae reprehenderes, multa quae suspiceres, cum torrentis modo magnus quidem sed turbidus flueret. redimebat tamen vitia virtutibus et plus habebat quod laudares quam cui ignosceres, sicuti in ea, in qua flevit, declamatione.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
