# Controversiae 5.1.13-19

Seneca Maior, Controversiae, 5.1.13 to 5.1.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/5.1.13

Pars altera. Non facturus dixi et, si facturus, pro gloria dixi. Non debeo in invidia solus esse, cum luctus communis sit. Omnes aiebant fratres collusuros; minatus sum, non ut filiis metum imponerem sed ut populo satisfacerem. Damnatus parricidii alligans fratrem 4. QVI FALSVM TESTIMONIVM DIXERIT VINCIATUR APVD EVM, IN QVEM DIXERIT. Ex duobus filiis profectus est cum uno pater. adulescens solus rediit. accusatus est a fratre parricidii et damnatus. diebus festis intercedentibus poena ex lege dilata est. rediit pater. accusavit damnatus fratrem falsi testimonii et obtinuit et vinxit. cogit pater, ut vinctum solvat; nolentem abdicat. 'Falsum' inquit 'in fratrem testimonium dixit'; si vis grave illius crimen facere, te exorabilem praesta. Crudelis in fratrem miraris, si in te parricidium creditum est? Ergo ego duos filios habere non possum? Adulescens, iam potes et parricidium facere. Alligatus est alter filius, quia non revertebar, alter quia redii. Numquam solves fratrem? si talis es, nihil testis mentitus est: parricida es. Non impio in te sed in patrem pio animo dixit; suspectum habuit, quod reliqueras patrem. Inter catenas filii mei iaceo eodem clausus ergastulo; ingrate, testem tuum simul alligasti. Pars altera. Meo periculo solutus, meo alligatus vix solvi poterat, si testimonium falsum pro fratre dixisset. Parricidium de patre finxit, de fratre commisit. Venisse patrem mihi carnifex nuntiavit. Parricida sum, si, cum obicitur hoc, leviter irascor. Miraris si eum fratrem alligare possum, qui me potuit occidere? Ingrata erat ipsa poenae meae dilatio, expectare gravius videbatur quam pati; imaginabar mihi culleum, serpentes, profundum. Domus cum arbore exusta 5. QVI SCIENS DAMNVM DEDERIT QVADRVPLVM SOLVAT, QVI INSCIVS, SIMPLVM. Dives pauperem vicinum rogavit, ut sibi arborem venderet, quam sibi dicebat obstare; pauper negavit. dives incendit platanum, cum qua et domus arsit. pro arbore pollicetur quadruplum, pro domo simplum.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
