Latin
5.1.21 to 5.1.28
Seneca Maior, Controversiae 5.1.21-28
Not analysed yet
Pars altera. Pestilentem mihi faciebat domum arbor; caelum omne, per quod salubris spiritus venire posset, obduxerat. rogavi pauperem et dixi: nihil tibi nocet arbor recisa, mihi plurimum non recisa. Quid ad te illi rami pertinent, qui extra domum sunt? Quasdam partes domus meae rami premebant, iam etiam quosdam parietes moverant. scitis, quanta vis sit arborum; muros discutiunt. Raptus in veste muliebri 6. IMPVDICVS CONTIONE PROHIBEATVR. Adulescens speciosus sponsionem fecit muliebri veste se exiturum in publicum. processit, raptus est ab adulescentibus decem. accusavit illos de vi et damnavit. contione prohibitus a magistratu reum facit magistratum iniuriarum. Muliebrem vestem sumpsit, capillos in feminae habitum composuit, oculos puellari lenocinio circumdedit, coloravit genas. non creditis? et qui non crediderant, victi sunt sponsione. Et hoc de sponsione forsitan venerit, ut auderet impudicus contionari. Date illi vestem puellarem, date noctem: rapietur. Sic illum vestis sumpta decuit, ut videretur non tunc primum sumpsisse. Facta totius adulescentiae remitto, una nocte contentus sum: sic imitatus est puellam, ut raptorem inveniret. Numquid cecidi, numquid carmen famosum composui aut, ut proprium genus iniuriae tuae dicam, numquid te rapui? Apud patres nostros qui forensia stipendia auspicabantur, nefas putabatur bracchium toga exerere. quam longe ab his moribus aberant qui tam verecunde etiam virtute utebantur! Constat hunc stupratum, cum damnati sint qui rapuerunt. Pars altera. Constat semper gravem, semper serium fuisse, sed hoc iocis adulescentium factum est. ceterum tam nota erat verecundia eius, ut nemo �iam sine sponsione� crediderit. Non recepti ab imperatore 7. NOCTE IN BELLO PORTAS APERIRE NE LICEAT. Imperator in bello summam habeat potestatem. Trecenti ab hoste captivi ad portas nocte venerunt; imperator non aperuit. ante portas occisi sunt. imperator post victoriam reus est laesae rei publicae. Non putavi meos: noverant legem. 'Cur' inquit 'trecenti perierunt?' immo cur, ne perirent, capti sunt? Hos ego interdiu non recepissem nisi victores, noctu ne victores quidem. Procedens postridie in proelium pugnaturis ostendi trecentos, in quibus nihil laudari potest praeter fugam, nihil desiderari praeter numerum. Fugiunt, ut leges relinquant, revertuntur, ut tollant. Populus Romanus Cannensi proelio in summas redactus angustias, cum servorum desideraret auxilia, captivorum contempsit et credidit eos libertatem magis tueri posse, qui numquam habuissent quam qui perdidissent. Nocte quomodo hostem civemque distinguam? quam mihi das notam? ut arma cognoscam? Credo in insidiis hostes fuisse, ut exclusos occiderent, sequerentur admissos.