Latin
6.1.1 to 6.1.7
Seneca Maior, Controversiae 6.1.1-7
Not analysed yet
Chirographum cum abdicato 1. Abdicato frater chirographum dedit dimidiam se partem daturum hereditatis, si non respondisset. ille tacuit. abdicatur alter a patre. Tantum aeris alieni habet, quantum vivo patre non possit solvere. Vis scire, cuius fidei sis? ne frater quidem tibi sine chirographo credidit. Alterius spem moror, alterius fidem. Vivo, et iam patrimonium meum divisum est. Nisi succurritis, vincet me et ille qui tacuit. Non dissimulo me hodie duos abdicare. Chirographum prode, parricidarum foedus et nefariae spei pactum, chirographum danti impium, accipienti turpe, patri periculosum. Pars altera. In omnem me fortunam, frater, comitem tibi iungam: si militandum, una militabimus, si peregrinandum, una urbes peragrabimus, si cotidianam rogavero stipem, et illam tecum dividam. Nolui recentem iram exagitari patris; malui, ut tacendo patrem vinceret. Meae partis heres ero, tuae custos, et quia de re maxima melius sibi quisque credit, do chirographum; tu da operam, ut istud magis a patre accipere quam a fratre videaris. Hoc, quod honeste, quod pie gerebamus, tam palam egimus, ut pater sciret. quid enim timebam, ne, si rescisset pater, moleste ferret filium suum hominem avarum non esse, fratrem pium esse? Ita mihi contingat patrem utrique nostrum placare. Exul pater fundo prohibitus 2. EXVLEM TECTO ET CIBO IVVARE NE LICEAT. IMPRVDENTIS CAEDIS DAMNATVS QVINQVENNIO EXVLET. Quidam, cum filium et filiam haberet, imprudentis caedis damnatus in exilium profectus solebat venire in possessionem vicinam finibus. resciit hoc filius, cecidit vilicum; vilicus exclusit patrem. coepit ire ad filiam. accusata illa, quod exulem recepisset, advocato fratre absoluta est. post quinquennium pater abdicat filium. Accusator civium me fecit exulem, filius etiam meorum. Filiam honestiorem inveni, quod accusata est, servum frugaliorem, quod caesus est. Male meruisti de patre, quem exclusisti, de sorore, cui praeiudicio nocuisti, de iudicibus, quos in tam bona timuisti causa. Aut tu peccasti aut soror. Filius (me) meus docuit, quod illum non recipio. 'Absoluta est' inquit 'me advocato soror'; ita tu patrem non recipiebas, cum tam bene istam causam agere posses? Cum absoluta est quae receperat, damnatus est qui expulerat. Filia me patrem iudicavit, servi dominum; uni filio exul fui. Ignosce, fidelissime servulorum: et tibi imprudens nocui. Quam bonam eius causam putas fuisse, quae ne te quidem advocato damnata est? Si te herede possum mori, dignus sum, qui tibi etiam hunc servum relinquam. Alii exul est, tibi pater est. Nulla lex scelus imperat; certe quae fecit absoluta est. Lex eum tenet, qui iuvat exulem, non qui patitur iuvari. Ignora, dissimula: lex te innocentem esse, non curiosum iubet. Si mea causa faciebas, me admonuisses, servum prohibuisses, non cecidisses.