# Controversiae 6.1.17-23

Seneca Maior, Controversiae, 6.1.17 to 6.1.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/6.1.17

Iphicrates reus 5. QVI VIM IVDICIO FECERIT, CAPITE PVNIATVR. Missus Iphicrates adversus Thracum regem bis acie victus foedus cum eo percussit et filiam eius uxorem duxit. cum Athenas redisset et causam diceret, visi sunt circa iudicium quidam Thracum cultris armati, et ipse reus gladium strinxit. cum iudices citarentur ad iudicandum, palam absolutorias tulerunt sententias. accusatur, quod vim iudicio fecerit. Nemo iudicum tuorum non sic timuit, tamquam tu de illis iudicaturus esses. Cum toto tibi regno suo venit advocatus; non maioribus copiis bellum instruxit quam iudicium. Iphicrate, conde gladium: iudicium est. Quid tibi cum gladio? certe bis victis arma ponenda sunt. Quae est ista contra rerum naturam permutatio, in bello nuptiae, in iudicio bellum? Pars altera. Ego vim non feci. omnia enim legitima peracta sunt: accusator suo loco dixit, reus suo respondit; perfectum per omnes numeros suos iudicium est. Cum iudices sententias ferrent, strinxi gladium, ut occiderem me, si damnatus essem. Iudices tulerunt palam absolutorias, ut gratiam duci suo referrent. Nuptiarum causa utilitas rei publicae fuit: miles pulsus saepius erat infelici proelio. Barbaros circa iudicium fuisse non propter officium armatos sed propter morem suum. 'Quid potestis' inquit 'queri? quod vobis obsidem adduxi?' Adultera venefica 6. VENEFICII SIT ACTIO. Quidam, cum haberet uxorem et ex ea filiam nubilem, indicavit uxori, cui eam collocaturus esset. illa dixit: 'celerius morietur quam illi nubat!' decessit puella ante diem nuptiarum dubiis signis cruditatis et veneni. torsit ancillam pater, dixit illa nihil se scire de veneno sed de adulterio dominae et eius, cui collocaturus filiam erat. accusat uxorem veneficii et adulterii. 'Morietur': teneo veneficam; 'celerius quam nubat': teneo adulteram. 'morietur': factum est; 'celerius quam nubat': factum est. Adulterium deprehendi serius quam factum est, veneficium antequam fieret. Duo crimina ad vos detuli et duas indices: altera dicit quod factum est, altera etiam quid futurum sit. Generi adultera, filiae paelex. Quam infelix domus est, in qua adulterium (veneficii) argumentum est! Dixi: 'honestus est', dixi: 'pulcher est'; dum laudo generum, commendavi adulterum. O me tardissimum in malis meis! veneficium ne denuntiatum quidem credidi, adulterium in veneficio demum deprehendli. Versae sunt in exequias nuptiae mutatusque genialis lectus in funebrem, subiectae rogo felices faces. Profertur putre corpus et venenis tumens. quid ultra quaeritis? verbis signa, signis tormenta conveniunt. Ad vocem tuam facta conveniunt: 'morietur antequam nubat'; factum est, vidimus fluens corpus et in cadavere illius materna verba credidimus. Generum adulterio perdidi, uxorem parricidio, filiam veneficio.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
