# Controversiae 6.1.24-31

Seneca Maior, Controversiae, 6.1.24 to 6.1.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/6.1.24

Pars altera. Duo gravissima crimina obiecit, adulterium et veneficium; adulterium ancilla teste, veneficium ne ancilla quidem. Cum indignaretur se non rogatam, exciderunt illi verba, quae non minus quam filiam luget. At quare dixisti: 'celerius morietur quam illi nubat'? verba dolori parum considerata exciderunt, ut est saepissime fortuita divinatio. Demens qui filio cessit uxorem 7. DEMENTIAE SIT ACTIO. Qui habebat duos filios, duxit uxorem. alter ex adulescentibus cum aegrotaret et in ultimis esset, medici dixerunt animi vitium esse. intravit ad filium stricto gladio pater, rogavit, ut indicaret sibi causam: ait amari a se novercam. cessit illi uxore sua pater. ab altero accusatur dementiae. Audite rem novam: fratrem crudelem, novercam misericordem. Insanus sum, quia aliquis meo beneficio sanus est? Tradidi illi uxorem, sed eripueram: 'testor' inquit 'praesides pietatis deos, amare antequam duceres coepi.' Ita tu iniuriam vocas, quod fratrem habes, non habes novercam? Transii praeter istius oculos cum ferro; gladium mihi nemo nisi aeger extorsit. Patri, qui periculum filii morientis sustinere non potuit, ignoscendum in qualicumque facto est. Pars altera. Alter lenocinio curavit, alter parricidio convaluit. Quid? hoc adulterium esse non putas, quod marito conciliante committitur? nescio, furiosius uxorem duxerit an habuerit, an dimiserit, an collocarit. Quam demens est cui adulterium pro beneficio imputatum est! Strinxit gladium maritus, non ut vindicaret adulterium sed ut faceret. Mori potius debuit frater quam sanari turpiter; quid enim, si matrem, si sororem concupisset? quaedam remedia graviora ipsis peniculis sunt. Omnia inter privignum et novercam composita; simulatum morbum et derisum mimo turpissimo patrem. Versus virginis Vestalis 8. Virgo Vestalis scripsit hunc versum: felices nuptae! moriar nisi nubere dulce est. rea est incesti. 'Felices nuptae': cupientis est; 'peream nisi': affirmantis est; 'nubere dulce est': aut experta iuras aut inexperta peieras. neutrum sacerdotis est. Tibi magistratus suos fasces submittunt, tibi consules praetoresque via cedunt; numquid exigua mercede virgo es? Sacerdos raro iuret nec umquam nisi per suam Vestam. 'Moriar': numquid perpetuus ignis extinctus est? 'moriar': numquid de nuptiis appellata es? (Te) ad ultimum, Vesta, invoco, ut tam infesta sis sacerdoti quam invisa es. Recita carmen, dum quaero, quale sit. Tu carmen scribas, tu verba pedibus tuis emollias et severitatem templo debitam modulatione frangas? Quodsi utique laudare vis nuptias, narra Lucretiam; de illius morte scribe, antequam iurabis de tua. O te omni supplicio dignam, cui quicquam sacerdotio felicius est! 'Dulce est': quam expressa vox, quam ex imis visceribus emissa non expertae tantum sed delectatae! Incesta est etiam sine stupro quae cupit stuprum.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
