# Controversiae 7.1.101-109

Seneca Maior, Controversiae, Book 7, lines 7.1.101-7.1.109. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/7.1.101

[1] CESTI PII. Dic, quid commiserim. nescis? certe nec secreta te fallunt. Dimittite: intellegetis, cui paraverim. Dic, quid ante commiserim, nisi forte contentus es reo obicere parricidium, parricidae nihil.
ARGENTARI. Volo mori, quia reus fui. 'quid ergo? nemo reus vivet?' vivet quoi sordidatus adsederit pater. Revertar ad venenum, quoniam iniqua fortuna nullo me periculo defungi semel passa est.
ALBVCI SILI. 'Quare ergo non moreris?' non iuvat me mori, si quem alium iuvat. Vt intervenit, in illas cogitationes abii: 'ergo quisquam tam infelix fuit? ergo quisquam me magis odit quam ego?' misereri mei coepi.
[2] VARI GEMINI. 'Ter' inquit 'abdicatus es': videris mihi, pater, obicere, quod tam diu vivam. Quod venio, quod pro me loquor, nolite mirari: tam iocundum est innocentibus mori quam miseris defendi.
CORNELI HISPANI. Scio quosdam periclitantis illa iactare: 'nunc primum causam dico.' haec ego dicere non possum: ter reus fui, nec dubito, quin vobis in odium venerim, cum ipse me oderim.
PORCI LATRONIS. Ter causam dixi; accessit ad haec supplicia mea venenum. Teneo; hoc si tibi satis non est, vivam.
[3] Altera pars. ALBVCI SILI. Testor deos immortales hoc me tribus iam abdicationibus cavisse, ne in domo mea venenum deprenderem. Parricidi reus vivit, qui abdicatus mori voluit. In quam angusto domus meae fortuna posita est! aut patri pereundum est aut filio. Quid habes, quare mori velis? vivunt orbi, vivunt naufragi, vivunt etiam quibus contigerunt liberi ter abdicati. Cum se mori velle dicat, vitam rogat. Teneo parricidam, quod apparet, etiam in suam mortem paratissimum.
CORNELI HISPANI. Nolite mirari, si debitas vires dolori meo non exhibuero: tribus iudiciis experti estis patres accusare non posse.
[4] VIBI RVFI. Cum tantum sit quod fateris, quantum est quod negas? (Vis scire, quid peccaveris?) tu venenum quaesisti, tu venenum emisti, tu venenum intulisti in eam domum, in qua habebas inimicum patrem. Recte vitam odisses, si iam tibi parricidium obiecissem. Indica, quis tibi vendiderit; dicetur illi: 'tu ulli venenum vendebas? tu ter abdicato vendebas? sine dubio nesciebas, cui daturus esset.' Ita hoc ego iudicio fili mortem moror? Si me cum isto includitis, moriar, ut hanc vobis faciam invidiam, quam iste mihi facere voluit.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
