Latin
Book 7, lines 7.1.118-7.1.127
Seneca Maior, Controversiae 7.1.118-127
Not analysed yet
ALBVCIVS illo colore pro adulescente dixit: non fuisse venenum; cum putarem, inquit, odio me esse patri meo, volui experiri adfectum eius, quomodo mentionem mortis meae ferret; itaque palam et ita, ut interveniret pater, tenui.
FVSCVS ARELLIVS eodem colore usus est sed aliter; non dixit: experiri patrem volui, sed: ut miserabilem me patri facerem.
[8] MVRREDIVS pro cetero suo stupore dixit medicamentum se parasse ad somnum, quia adsiduae sollicitudines vigiliarum sibi consuetudinem (fecerint.) ***us colorem et Publilianam sententiam dedit: abdicationes, inquit, suas veneno diluit. et iterum: mortem, inquit, meam effudit.
Memini MOSCHVM, (cum) loqueretur de hoc genere sententiarum, quo infecta iam erant adulescentulorum omnium ingenia, queri de Publilio, quasi ille iam hanc insaniam introduxisset. CASSIVS SEVERVS, summus Publili amator, aiebat non illius hoc vitium esse sed eorum, qui illum ex parte qua transire deberent imitarentur, (non imitarentur) quae apud eum melius essent dicta quam apud quemquam comicum tragicumque aut Romanum aut Graecum. ut illum versum, quo aiebat unum versum inveniri non posse meliorem:
tam dest avaro quod habet quam quod non habet.
et illum de eadem re dictum:
desunt luxuriae multa, avaritiae omnia.
et illos versus, qui huic quoque ter abdicato possent convenire:
o vita misero longa, felici brevis!
[9] et plurimos deinceps versus referebat Publili disertissimos. deinde auctorem huius viti, quod ex captione unius verbi plura significantis nascitur, aiebat Pomponium Atellanarum scriptorem fuisse, a quo primum ad Laberium transisse hoc studium imitando, deinde ad Ciceronem, qui illud ad virtutem transtulisset. nam ut transeam innumerabilia, quae Cicero in orationibus aut in sermone dixit ex (ea) nota, ut non referam a Laberio dicta, cum mimi eius, quidquid modo tolerabile habent, tale habeant, id quod Cicero in Laberium (dixit et quod hic respondit solum exemplum referam. Laberium) divus Iulius ludis suis mimum produxit, deinde equestri illum ordini reddidit. (ut) iussit ire sessum in equestria, omnes ita se coartaverunt, ut venientem non reciperent. Cicero male audiebat tamquam nec Pompeio certus amicus nec Caesari sed utriusque adulator. multos tunc in senatum legerat Caesar, et ut repleret exhaustum bello civili ordinem et ut eis, qui bene de partibus meruerant, gratiam referret, Cicero in utramque rem iocatus: misit enim ad Laberium transeuntem: 'recepissem te, nisi anguste sederem'. Laberius ad Ciceronem remisit: 'atqui soles duabus sellis sedere'. uterque elegantissime, sed neuter in hoc genere servat modum. [10] ab his huius studii diffusa est in plures imitatio.