# Controversiae 7.1.128-137

Seneca Maior, Controversiae, Book 7, lines 7.1.128-7.1.137. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/7.1.128

Sed ut ad controversiam redeam, CASSIVS SEVERVS aiebat placere sibi illum colorem: mori volui, et quasdam dixit inter disputandum sententias: tertio, inquit, cum abdicarer, aiebam: nihil tanti est; infelicem hanc animam, quam totiens exagitat pater et infestat, semel recipiat. sed illud rursus dicebam mihi: serva istam animam; facies quod voles absolutus. 'quare ergo nunc non moreris?' dicet aliquis; primum non semper idem miseris libet: nonnumquam iuvat cum fortuna sua concurrere et illam fatigare. deinde vis verum, quare non moriar interim? quia puto te velle.
OTHO IVNIVS ineptam sententiam videbatur dixisse: non multum interest mea: aut enim me aut filium meum voluit occidere.
4. LIBERI PARENTES ALANT AVT VINCIANTVR. Quidam, cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. uxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alumenta poscit; non remanentem alligari volt.
[1] CESTI PII. Non est, quod mulieris adfectum lege aestimetis, qua minatur: omnia facit, ne filius alligetur. Navigaturus reliquit uxori filium, nec adhuc caeca erat.
ALBVCI SILI. (Nec ille) diduxit (a) te filium; itaque tene, complectere. audeo dicere: hoc par ne piratae quidem dividerent. Si vellet filium alligari, pateretur ire quo properat. Ergo tu, adulescens, matri tuae ne decem mensum quidem alumenta reddes? si pascere non vis matrem, expecta saltem, ut efferas.
TRIARI. Legem attulit, qua catenas minatur, causam, qua timet.
MARCELLI AESERNINI. Si perseveras, me quoque ad piratas trahe. impetrabo ab illis alimenta: et virum meum pascunt.
FVLVI SPARSI. Mater, si non pascitur, peritura est; pater, etiamsi non redimitur, tamen pascitur.
IVLI BASSI. Patri tuo supersunt et oculi et alumenta.
[2] Altera pars. CESTI PII. Matrem meam imitari volo: amare me meos docuit. Vnius vinculis duos alligat. Si matris exemplo pius esse voluero, etiam oculos patri debeo.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
