# Controversiae 7.1.150-154

Seneca Maior, Controversiae, Book 7, lines 7.1.150-7.1.154. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/7.1.150

CALVVS, qui diu cum Cicerone iniquissimam litem de principatu eloquentiae habuit, usque eo violentus actor et concitatus fuit ut in media eius actione surgeret Vatinius reus et exclamaret: 'rogo vos, iudices: non, si iste disertus est, ideo me damnari oportet.' [7] idem postea, cum videret a clientibus Catonis, rei sui, Pollionem Asinium circumventum in foro cae(di), imponi se supra cippum iussit � erat enim parvolus statura, propter quod etiam Catullus in hendecasyllabis vocat illum 'salaputium disertum' � et iuravit, si quam iniuriam Cato Pollioni Asinio accusatori suo fecisset, se in eum iuraturum calumniam. nec umquam postea Pollio a Catone advocatisque eius aut re aut verbo violatus est. solebat praeterea excedere subsellia sua et impetu latus usque in adversariorum partem transcurrere. et carmina quoque eius, quamvis iocosa sint, plena sunt ingentis animi. dicit de Pompeio:
digito caput uno
scalpit, quid credas hunc sibi velle virum.
[8] compositio quoque eius in actionibus ad exemplum Demosthenis viget: nihil in illa placidum, nihil lene est; omnia excitata et fluctuantia. hic tamen in epilogo, quem pro Messio tunc tertio causam dicente habuit, non tantum leniter componit sed (summisse), cum dicit: credite mihi, non est turpe misereri; et omnia in illo epilogo fere non tantum emollitae compositionis sunt sed infractae.
In hac controversia Publilianam sententiam dedit FESTVS quidam rhetor, staturae pusillae, in quem EVCTEMON, homo venustissimi ingeni, Graece dixit: antequam te viderem, nescie(bam) rhetoras victoriatos esse. fuit autem Festi sententia: 'Captus est' inquit, 'pater'; si te capti movent, et haec capta est. et quasi non intellexissemus, ait: nescitis dici 'captos luminibus'? [9] et illud dixit: mitte istam epistulam in fluctus. odisse illam debes: haec est, quae matrem tuam excaecavit. et illam stultissimam, in quam multi incid(er)unt: propter hoc ipsum, inquit, magis flebilis est, quod non potest flere. et iterum: lacrimae, inquit, matri desunt, causae supersunt; tamquam caeci flere non soleant!

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
