# Controversiae 7.1.155-160

Seneca Maior, Controversiae, Book 7, lines 7.1.155-7.1.160. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/7.1.155

Memini CRISPVM quendam, anticum rhetorem, in illa controversia viri fortis, qui tertium filium retinet, cum alter filius in tyrannicidio perdidisset oculos, alter in acie manus: exsurgite nunc, viva cadavera, rogate pro patre. sed quid ego meos derideo? alter quos roget non videt, alter quibus roget non habet.
[10] Multis compositio belle sonantis sententiae imposuit; itaque memini LATRONEM PORCIVM, ut exprobraret hanc audiendi scholasticis neglegentiam � maxime quia TRIARIVS compositione verborum belle cadentium multos scholasticos delectabat, omnes decipiebat � in quadam controversia, cum magna phrasi flueret et concitata, sic locum clusisse: inter sepulchra monumenta sunt. et cum scholastici maximo clamore laudarent, invectus est in eos, ut debuit, et hoc effecit, ut in relicum etiam quae bene dicta erant tardius laudarent, dum insidias verentur.
GLYCON dixit: PARATHEI, METER, EPILABOU TECHNOU. TALAIPORE, OUDE BLEPEIS, AN CHRATESES. EI ME, FESIN, OU TREFEIS, EPIMEINON, INA THAPSES.
HYBREAS in hac controversia dixit: TECHNON, CHAN ME FEUGES, CHATALEPSOMAI SE EPAITOUSA. hoc quibusdam corruptum videbatur. ROMANIVS tamen ***
5. Mortua quidam uxore, ex qua filium habebat, duxit aliam, sustulit ex ea filium. habebat procuratorem in domo speciosum. cum frequenter essent iurgia novercae et privigno, iussit eum semigrare; ille trans parietem habitationem conduxit. rumor erat de adulterio procuratoris et matris familiae. quodam tempore pater familiae in cubiculo occisus inventus est, uxor volnerata, communis paries perfossus. placuit propinquis quaeri a filio quinquenni, qui una dormierat, quem percussorem cognosceret; ille procuratorem digito denotavit. accusat filius procuratorem caedis, ille filium parricidi.
[1] ARELLI FVSCI patris. Vt audivi clamorem, si qua est fides, deprensos a patre adulteros putavi. Quis ferret te voluntariam testem in forum venientem, etiamsi venires dictura pro filio? Miserrime puer, quamvis pericliter, plus tamen pro te timeo: nimium fraternis insistis vestigiis; itaque iam tibi cum matre non convenit. Quamdiu mater vixit, pater me fuit procuratore contentus. Non facile fit parricidium. vis scire, quantum natura possit? etiam infans pro fratre loquitur.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
