# Controversiae 7.1.165-172

Seneca Maior, Controversiae, Book 7, lines 7.1.165-7.1.172. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/7.1.165

CESTI PII. Adulterum te esse non unum testem dabo, non corruptum: dabo multos, dabo etiam pueros. Patrem tam graviter percussi, quam debui novercam, novercam (ne) sic quidem, quemadmodum patrem?
[5] IVLI BASSI. Tibi fuit necessarium lumen, ne eam occideres, propter quam occidebas; mihi supervacuum erat, ne instrumento parricidi detegerem parricidium: si rerum natura pateretur, obliviscendum erat mihi patris, dum occiderem. maiore licentia quae non videmus agimus, et, quamvis non minor sit atrocitas facinoris, formido minor est. Si patrem occidi, totus mihi lectus purgandus est; cui parcam, parricida non habeo. Non possum gloriari ultione patris: frater illam meus occupavit.
BLANDI. Quam difficile est filio patrem vulnerare et quam facile privigno novercam occidere!
[6] VARI GEMINI. 'Patrem' inquit 'occidisti': utrum nolui te occidere, (an) non habui potestatem? atqui vulnerata es. testor vos, iudices: nihil leviter hae manus faciunt. (tam) leviter vulnerata es; quam diligenter servata es. tu testimonium dic et ostende istud non vulnus sed argumentum. ostende vulnus: percussor ille quam timuit ne occideret!
PORCI LATRONIS. Quare lumen adfero? fortius parricidium faciam, si non videro patrem. Occidere aliquis patrem ante quam novercam potest, novercam ne post patrem quidem potest?
TRIARI. Aliquis parricidio puras manus servat et inde incipit, quo pervenire difficile est?
[7] Divisio. Has controversias, quae et accusationem (habent et defensionem), non eodem ordine omnes declamaverunt: quidam fuerunt, qui ante defenderent quam accusarent, ex quibus LATRO fuit. FVSCVS ARELLIVS debet, inquit, reus in epilogo desinere. optime autem epilogum defensioni contexit, et homines magis defendenti quam accusanti favent; ultima sit pars, quae iudicem faventem possit dimittere.
Quidam permiscuerunt accusationem ac defensionem, ut per comparationem duorum reorum irent et crimen, simul reppulissent, statim transferrent; ex quibus fuit Cestius. hoc non semper expedit: utique ei, qui imbecilliorem partem habet, non est utile comminus congredi; facilius latent quae non comparantur. [8] in hac controversia +et duo+ tres rei; noverca enim procuratori coniungitur. itaque a fili parte utique aiebat prius accusandum, quia unum deberet crimen defendere, duo obicere: et adulteri et caedis.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
