# Controversiae 7.1.173-186

Seneca Maior, Controversiae, Book 7, lines 7.1.173-7.1.186. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/7.1.173

Si qua sunt ex utraque parte difficilia, non colorem sed argumentationem desiderant; itaque, ne modum excedam, praeteribo.
Circa vulnus novercae quidam bellas res dixerunt, quidam ineptas � immo multi ineptas. prius illa, quae belle dicta sunt, referam.
[9] FVSCVS ait: destricta levi vulnere est cutis; non credas factum manu privigni, credas amatoris.
PASSIENVS ait: sic leviter te vulneravit dextera illa, cui nec paries obstitit nec pater?
VARIVS GEMINVS dixit: da ferrum testi meo: fortius feriet.
CESTIVS dixit, cum descripsisset, quam leve vulnus esset: nocueras, inquit, mihi, si amicae tuae nocere potuisses.
BRVTVS BRVTTEDIVS cotidiano verbo significanter usus est: rivalem, inquit, occidit, amicam sauciavit.
HISPO ROMANIVS eiusdem generis rem dixit: ostende, noverca, ostende istud, quod amator tuus vellicavit.
BASSVS SEPVLLIVS dixit: maritum occidit, adulteram strinxit.
[10] Ex illis, qui res ineptas dixerant, 'primus ibi ante omnis' MVSA voster, qui, cum vulnus novercae descripsisset, adiecit: at, hercules, pater meus tamquam paries perfossus est.
MVRREDIVS: patrocinium putat esse quod (ami)cae suae sanguinem misit.
NEPOS LICINIVS ait: non est istud vulnus sed ludentis adulteri morsus.
SAENIANVS ex illa stultorum nota sententiam protulit: non vulneravit, inquit, novercam sed viri sui sanguine aspersit � cum illa vulnerata ponatur.
[11] VINICIVS, exactissimi vir ingeni, qui nec dicere res ineptas nec ferre poterat, solebat hanc sententiam Saeniani deridere et similem illi referre in oratione dictam Montani Votieni. Saenianus in hac eadem controversia dixerat: nihil puero est teste certius, utique quinquenni; nam et ad eos pervenit annos, ut intellegat, et nondum ad eos, quibus fingat. haec finitio, inquit, ridicula est, 'nihil est puero teste certius, utique quinquenni'; puta nec si quadrimus puer testis est nec si sex annorum. illud venustissime adiciebat: putes, inquit, aliquid agi: omnia in hac sententia circumspecti hominis sunt, finitio, exceptio. nihil est autem amabilius quam diligens stultitia. [12] MONTANI VOTIENTI sententiam huic aiebat esse similem et deridebat hanc: insomne et experrectum est animal canis, utique catenarius [paratur].

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
