# Controversiae 7.1.196-202

Seneca Maior, Controversiae, Book 7, lines 7.1.196-7.1.202. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/7.1.196

6. Tyrannus [thema] permisit servis dominis interemptis dominas suas rapere. profugerunt principes civitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes servi dominas suas vitiassent, servos eius virginem servavit. occiso tyranno reversi sunt principes; in crucem servos sustulerunt. ille manu misit et filiam conlocavit. accusatur a filio dementiae.
[1] ARGENTARI. Haberemus solacium, si has nuptias tyrannus fecisset, non pater. 'Habe hunc illi honorem: fac dotalem, sine dominam custodiat.' Sanum putatis esse qui maluit tyrannum imitari quam servum? Pater noster honestis parentibus natus; qui enim aliter condicionem matris nostrae habere potuisset, si tantum ingenuus fuisset?
[2] CESTI PII. Soror, opto tibi perpetuam sterilitatem. Cum dicerem: 'manu mittamus servum', aiebat: 'expectemus sororis nuptias'. Ergo tibi, soror, ut honestos habeas liberos adulterandum est? Fecit se similem tyranno, filiam raptis, libertum cruciariis. Plus servo dominus permisit quam tyrannus. Qui facit has nuptias aut insanus est aut tyrannus. Quis hoc potest credere, optandum filiae fuisse, ne finiretur tyrannis, ne rediret pater? Si interrogavero patrem quod gravissimum in tyrannide fuerit scelus, si sanus est, respondebit: quod dominae servis conlocatae sunt.
[3] FVLVI SPARSI. Eligitur maritus, quem sanus pater dotalem dedisset. Gener tuus ipsis nuptiis crucem meruit. Egregium generum, in quo nihil est gloriosius quam quod inter cruciarios non est! Gravissima ipsi quoque servo facta est iniuria: dominam suam illi non licuit servare virginem.
BLANDI. Fecit etiam servo iniuriam, cui detraxit abstinentiae gloriam. Nuptiis suis manu missus est; o matrimonium omni adulterio turpius!
[4] IVLI BASSI. Liberata re publica quod me tristem vidistis, nolite mirari: nobis etiamnunc vivit tyrannus. Virginitatem, quam sub tyranno servaverat, perdidit sub patre. Dic, furcifer: cui sororem meam virginem servasti? dic, si placet: 'mihi.' 'Non vitiavit' inquit 'cum liceret illi': itane est nuptiis dignus, quia indignus est cruce? 'Ex cella sua in dominae migrabit cubiculum vel domina ex cubiculo suo migrabit in cellam.'
[5] CORNELI HISPANI. Melioris condicionis sunt vitiatae quam virgo: illis tamen mutare nuptias contigit. Quare, tyrannicida, praemium accepisti? etiamnunc aliqua ex edicto tyranni nupta est. Qui edictum tyranni fugerat, redit cum edicto. Dementia hoc patris factum est, ut tyrannum accusare non posset. 'Quid? ille' inquit 'filiam meam virginem alteri servavit?' Nunc maritus est qui sub tyranno quoque nihil amplius potuit quam raptor esse. is qui dotalis destinatus erat, custos relictus est. Propositum est edictum, quod ne ferremus, fugimus. Nihil per totum publicae servitutis spatium indignius visum est, nihil dis hominibusque minus ferendum; itaque tyrannus post hoc occisus est. (Invita) desponsa est puella; omnia ex edicto tyranni facta sunt.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
