# Controversiae 7.1.233-236

Seneca Maior, Controversiae, Book 7, lines 7.1.233-7.1.236. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/7.1.233

[2] CESTI PII. Plus accepit auri quam quod posset abscondi; nolite mirari: et imperatorem et filium vendiderat. 'Cavete proditionem': iam comitiis cavimus. Abstulissent tibi aurum hostes, nisi dedissent. Cum de redemptione ageretur, omnes in curia fuerunt praeter competitorem. ('Cavete proditionem':) indicium fuit morientis breve, fili verecundum.
BLANDI. Quomodo te dimiserunt? si nihil aliud, et ducem genuisti et dux esse voluisti. Si non decreveramus, consilium nostrum expectari debuit; si decreveramus, officium.
ARELLI FVSCI patris. Vnde tam graves paterni sinus? numquid ossa fili reportant? Expectat videlicet iudicia vestra reus, tamquam nesciat, quid de illo sentiatis. Non tu semel apud hostem fuisti, sed nos semel legatos misimus. Imperator non audet nominare te tamquam patrem.
[3] IVNI GALLIONIS. Fuit adulescens optimus, verecundissimus, qui patri suo cessisset, si salva pietate potuisset. Iterum nobis inter vos, patrem et filium, iudicandum est. Candidatus processit contra patrem; si silentium eius intellexissemus, et tunc nobis verecunde indicaverat. Habebas apud hostes auctoritatem: apparebat te rei publicae irasci. Legati nostri aurum ferebant, pater afferebat. Dixeras illos sero venturos; non[ve] pervenerunt sero: imperatorem nostrum convenerunt. Imperator istum accusat, nos subscribimus. Hoc fuit imperatoris nostri testamentum. [4] 'Obice' inquit 'aliqua ante actae vitae crimina': non possum; verecundum competitorem habuisti; multum tacebat. Quod possum tibi maius crimen obicere? filius tibi tuus credi rem publicam noluit. Non est, quod dicas: 'quem misi ad hostes?' tamquam ipse ire non possis. Cur tam cito reverteris? diutius nos contra filium rogasti quam pro filio hostem. non immobilis stetisti, non illic quasi et ipse adfixus haesisti? quid tam cito recedis? etiamnunc vivit, etiamnunc loquitur; recessurus interroga, si quid velit mandare. Voce proditionem coarguit, silentio proditorem. [5] Intellego, quanto istum periculo offendam; quemadmodum enim iste accusationem vindic(abit, qui repulsam vindic)avit cruce? Omnibus argumentis premitur: dabo qui viderint, dabo qui audierint, dabo aurum, dabo testem, et, ne quid de dignitate dubitari possit, imperatorem. de hoc, utrum volet, dicat: 'inimicus est': (itaque prodidit; 'filius est':) hunc indicavit. Vtrum tantum auri erat, ut appareret etiam non quaerentibus, an tam suspectus erat, ut, (ante)quam quisquam vos admoneret, proditionem cavis(se)tis? Optimus adulescens, optimus imperator, qui rei publicae curam agere ne in cruce quidem desiit! Dignum te non putavit filius, cui diceret: 'cave proditionem'.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
