# Controversiae 7.1.24-25

Seneca Maior, Controversiae, Book 7, lines 7.1.24-7.1.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/7.1.24

[12] IVNI GALLIONIS. Multa non adgnosco: frater (in) domo damnatus est, ego in publico; illi obiectum est quod parricidium fecerit, mihi quod non fecerim; ille negabat, mihi novo patrocinio utendum est: fratrem occidi; in ea domo, in qua parricidia damnantur, haec innocentia est. video vos invitos audire hoc genus defensionis; malo itaque me vobis innocentem probare quam patri: fratrem non occidi. non potui fratrem occidere: idem timuimus, idem doluimus, idem flevimus, eundem patrem habuimus, eandem matrem, eandem novercam. [13] mitioris natura pectoris sum, mollioris animi. non idem omnibus mortalibus natura tribuit ingenium: animus durior est illius, (illius) clementior. apud piratas quoque invenitur qui non possit occidere. puta(ti)s me dicturum: 'ne alius (dimitteret, fratri tradidit'? fecit, ne alius) occideret: si mater nostra viveret, puto, illi tradidisset; quod proximum fuit, mihi tradidit. utrum vobis videtur per manus fratris punire filium voluisse an ablegare privigum? Pudet me patrocini mei: timeo, ne, cum coepero narrare, quid fecerim, dicatis: 'certe negabas posse te hominem occidere'.
[14] MVSAE. Traditus est frater puniendus mihi potissimum. quo istud proposito, pater, feceris, apud plerosque disputationem habet; ego, si quid mitius illo tempore voluisti fieri, non intellexi. Imposui multum recusantem et insui culleo postulantem. Obicis mihi molliorem animum: alius mitior est, plus quam debet, alius saevior quam necesse est, mediis alius adfectibus [in] inter utrumque positus totus in sua potestate est. quidam et accusare et damnare possunt et occidere; quidam tam mites sunt, ut non possint in caput ne testimonium quidem dicere. non possum hominem occidere: hoc vitium et apud piratas invenitur. alii vivere sine rei publicae administratione non possunt; aliis in privato latere et extra omnem invidiam secessisse praecipua tranquillitas est; aliis non potest persuaderi, ut matrimonio obligentur, aliis ut careant. sunt qui castra timent, sunt qui cicatricibus suis gaudent. [15] in tanta morum varietate videte, quantulum sit quod excusem: non ambitioni, non inertiae veniam peto: misericors sum, non possum occidere hominem. gratulare, pater, naturae meae: numquam eiusmodi filius parricidium faciet. hoc vitium a te traxisse videor. an non putatis misericordem, qui, quem damnavit, puniendum fratri dedit? centurio Luculli Mithridaten non potuit occidere; dextra simul ac mens elanguit. pro bone Iuppiter, Mithridaten quam non dubium parricidam!

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
