Latin
Book 7, lines 7.1.250-7.1.259
Seneca Maior, Controversiae 7.1.250-259
Not analysed yet
[14] FVSCVS ARELLIVS dixit in hoc se competisse, ut hostium animi frangerentur, cum audissent posse rem publicam vel in una domo ducem eligere.
HISPO ROMANIVS simpliciter putavit agendum: inepti, inquit, hi colores sunt, cum ponantur competitores. hoc itaque egit colore, ut quereretur de exitu comitiorum: adulescentulos omnis conspirasse, quasi de aetatis comparatione ageretur; facile itaque victum senem non ambientem. de me, inquit, queri non potestis: clamavi: 'non est vobis utilis huius aetatis imperator.' mansit, inquit, illi et post comitia eadem contumacia: nihil referebat ad patrem, nihil communicabat; itaque captus est. et cum descripsisset, quam imperite disposuisset aciem, quemadmodum inexploratis locorum insidiis oppressa eius temeritas esset, adiecit: hoc erat quod vobis clamabam: 'ducem senem eligite.'
[15] OTHO IVNIVS pater praesagiis quibusdam et insomniis hanc fortunam praenuntiantibus agitatum se competisse dixit. erat autem ex somniatoribus Otho: ubicumque illum defecerat color, somnium narrabat.
De eo, quod inscio senatu egressus est, LATRO sic coloravit: amentem et attonitum protinus procurrisse.
ALBVCIVS hoc colore usus est: (necesse est) semper de duce cito constitui. longum erat expectare. ad summam, festinavi nec occurri.
[16] VARIVS GEMINVS dixit maluisse solum ire; hostes enim auctoritate legatorum non moveri at lacrimis patrum saepe flecti.
SILO POMPEIVS ait: putavi utilius esse privata illum pecunia redimi; minoris enim posse aestimari, (quam) si tamquam imperator redimeretur.
ARGENTARIVS ait: nihil tam iniquom erat quam legatos ad redemptionem mitti; numquam enim reddidissent quem sic desiderari publice iudicassent. itaque praecucurri rogaturus et hoc dicturus: exercitus contemnit illum, res publica relinquit.
[17] BLANDVS ait: cogitanti mihi, quid facerem, contentus essem paternis lacrimis an comitatu publico preces meas adiuvarem, tandem venit in mentem Troianum regem ad redemptionem fili sine legatis isse et cum auro.
SEPVLLIVS BASSVS ait non expectasse se curiam, quia putaverit futuros, qui redimendum negarent, quod factum apud Romanos saepius erat; itaque ante se voluisse redimere, quam posset aliquid de non redimendo constitui.