# Controversiae 7.1.26-30

Seneca Maior, Controversiae, Book 7, lines 7.1.26-7.1.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/7.1.26

POMPEI SILONIS. Gaude, pater: neuter ex filiis tuis parricidium fecit. Dimisi a portu naufragum; narra, pater, quomodo te dimiserit sic dimissus. Vis, pater, scire, accusator nocentior sit an reus? conice in alteram navem novercam, illa faciat vota, precetur: 'si neminem innocentem accusavit, si privignum immerentem non oppressit'; in eos piratas incidet, qui nesciant captos dimittere.
[16] Altera pars. MVSAE. Parricida meus in mari regnat.
SEPVLLI BASSI. Nega agedum parricidam fuisse quem scis esse piratam.
GAVI SABINI. Facinus indignum! damnatus parricida post poenam potuit dicere patri suo: 'morere'.
Divisio. LATRO in has quaestiones divisit: an licu(er)it illi quod iubebat pater facere. non licet, inquit, fratrem necare, (nec iure) ille damnatus erat; non enim iudicio publico ceciderat. ignosce, si diligentior sum: cum videam hominem tam facile damnari, timeo, ne quis me parricidi postulet; facile est. si dicenda erit domi causa, etiam nocens absolutionem sperare potero; in foro quid respondebo? 'occidi fratrem'? parricidam me quidam vocant, quod non adfui reo. si licuit, an debuerit. 'nocens est iste': sed mihi frater est. naturae iura sacra sunt. [17] quid de me iudicaturus es, si fecero? puto, difficulter postea in me parricidium credes. etiamsi debuit parere patri, an ignoscendum sit illi, si non potuit. fatebor, inquit, quod fortasse offensurum est aures (vestras) [fratrem offensurum est]: patri parere volui; fratrem occidere non potui. obortae sunt subito tenebrae, deriguit animus, sublapsum est intercepto spiritu corpus. non possum fratrem occidere; pone hoc loco piratam: non poterit. quidam occidere hominem tantum non possunt; quorundam adversus hostes deficit manus. fratris quoque beneficium non est tam magnum, pater, quam putas: non ille te noluit occidere, sed (non) potuit. novissimas illas partes fecit: quamvis non occiderit, si tamen puniit damnatum, an abdicari non debeat. dicit enim pater: si non poteras, negasses et misisses ad me non posse te. [18] hoc loco dixit LATRO rem valde laudatam: 'dixisses' inquit 'te non posse'; ita tu nesciebas? putasti me posse occidere? quid ergo sic loquebaris, tam(quam) unum parricidi condemnasses? deinde, an punierit fratrem: hic descriptio supplicii, quod dixit gravius etiam culleo fuisse, et adiecit hodie(que) illum poenas dare inter barbaros inclusum, 'per quos necesse est illi patria, populo, lare carere; sed ne per illos quidem necesse est parricidium facere.'

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
