# Controversiae 7.1.267-270

Seneca Maior, Controversiae, Book 7, lines 7.1.267-7.1.270. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/7.1.267

[1] ALBVCI SILI. Praeterquam quod in omni discrimine periculosa libertas est, meruit puella, ut taceremus: misericors in nos, etiam antequam rogaremus, fuit. inhumana libertas est, si vincimus, adversus (uxorem, si vincimur, adversus) iudicem. Non oportet tibi amplius quam semel licere optare. omnis nimia potentia saluberrime in brevitatem constringetur. qui potest condemnare, possit semel; qui potest occidere, possit semel, aut, si qua iteratio recipi potest, in paenitentiam mortis recipienda est. proponite vobis illam supplici +causam+ faciem, carnificem, securim: etiam hoc semel licere nimium est. 'Exorata sum, conde gladium; irata sum, repeto optionem.' at non semel mori satius est? Occides iam non vitiatorem sed virum.
[2] PORCI LATRONIS. Periculosius est negare raptum quam commisisse? In hanc perturbationem adulescens perductus erat, ut ignoraret, quid fecisset; non refugiebat tamen puellae nuptias, favebat tan(tum) sibi, ut innocens duceret. itaque nihil aliud petit quam libertatem, ut honestius duceret. Ita apud vos, iudices, tutius est peccare quam erubescere? Dignior poena erat, si id peccasset, quod meminisse posset. Exsurge, adulescens, et sine ullo respectu pudoris ad pedes te puellae demitte. accedite et vos, amici propinquique, et tu, mater, ac pater. quid est, puella? ecquid te horum lacrimae movent? 'non', inquit; 'ille ad magistratum veniat.' non dissimulo: metuo te, puella, si nusquam rogari vis, nisi ubi occidere potes. Gravius punior nunc, cum me peccasse pudet, quam cum peccavi. Quae post iniuriam ignoscit, post misericordiam (irascitur).
[3] CESTI PII. Venit ad vos vestro beneficio retenturus puellae beneficium. Optavit nuptias neque adhuc sciebat, quam verecundum maritum esset habitura. Vitiatorem dimisisti; virum occides? Aiebat iudex: 'quid habes, quod tam pertinaciter neges? nuptias optat.' Minus est ergo quod vitiavit quam quod negavit?
Q. HATERI. 'Non sum' inquit 'optatura mortem sed volo mihi licere et mortem optare': quam potestas ista delectat crudelis est.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
