# Controversiae 7.1.271-275

Seneca Maior, Controversiae, Book 7, lines 7.1.271-7.1.275. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/7.1.271

BLANDI. Ergo nos iniuriam periculosius negavimus quam fecimus?
[4] IVNI GALLIONIS. Quadam nocte � quid dicam? iam non negare non pudet. nox, vinum, error � quid irasceris, puella? iam negare non audeo. Non diligenter causa mea acta est: dum nihil timetis, facilius me puellae credidistis. Confitendum est vitium nostrum: nos nuptiis moram fecimus. Sive ad hoc esset vitiata sive non esset, visa digna matrimonio quae hominem non posset occidere. Tibi consulebam, ne dicereris vitiatori nupta; si per te licuisset, honestiorem maritum habuisses. 'Tu negasti? o hominem impudentem! ita tu non ante magistratus tribunal, in conspectu populi, in medio foro clamitasti: ego virginem rapui?' Neminem habere tam obsequentem maritum potes: hic iam nihil negabit.
[5] VARI GEMINI. Exponam vobis rerum ordinem sic, tamquam ab eo didicerim, qui, quid fecerit, nescit.
VIBI GALLI. Vbi estis, qui dicebatis: 'nihil interest tua; confitere'? Confitetur, quia honestius putasti raptori nubere. 'Sit' inquit 'mihi heres, si quis intra decem menses natus fuerit': numquid negat? Surge, adulescens, dic: 'rapui, vitiavi'; incipe scire quod nescis. Miraris, si tibi non credit? multum est de quo timet.
[6] Pars altera. P. ASPRENATIS. Nescio, utro iudicio adversarius fuerit improbior: priore id egit, ne quam omnino poenam stupri penderet; hoc id agit, ut ipse optet, ex duobus a lege constitutis suppliciis utrum velit pendere. fatetur enim se impune habere maluisse quam ducere uxorem, uxorem ducere malle quam mori. antea legem vitiationis evertere conatus est, nunc transferre volt. advocatos rogat, iudices rogat, omnis potius quam vitiatam. Vtinam non hoc illum liberaret metu, quod iudicis suae clementiam novit. Clamabat se innocentem esse; si quid peccasset, mori non recusare. Aderat raptori populus, nec quicquam magis suspectam faciebat vitiatae causam quam lenitas optionis. Est quaedam proxima innocentiae verecundia praebere se legibus; tu vero [ne] meruisti quidem mortem illa infitiatione. ignorasti an peccasses, innocens esse voluisti; (si iam tibi de stupro tuo liquet,) causam habes. Revertere ad parentes, puella, quoniam quidem totiens iam rogas, quae rogari ipsa debueras.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
