# Controversiae 7.1.276-277

Seneca Maior, Controversiae, Book 7, lines 7.1.276-7.1.277. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/7.1.276

[7] LATRO tres fecit quaestiones: an illa [interrogatio] (optio) iusta fuerit. 'non fuit' inquit 'iusta; non enim constabat te raptorem esse.' nihil refert, inquit, an negaverit; erat enim raptor, etiamsi negabat, et ita iusta fuit optio. an, si iniusta optio fuit, revocari possit. optio, inquit, semel puellae datur; immutabilis est, simul emissa est. iudex quam tulit de reo tabellam revocare non potest; quaesitor non mutabit pronuntiationem suam. nihil tam civile, tam utile est quam brevem potestatem esse, quae magna est. si volet et alteram optionem suam revocare et deinde tertiam, numquam constabit, quid futurum sit, cum illa quod optaverit possit sequenti semper optione rescindere. tertiam fecit quaestionem: an, si potest revocari aliquando optio, nunc debeat. hic defensio adulescentis, qui negavit se vitiasse.
[8] FVSCVS et ordinem mutavit quaestionum et numerum auxit; fecit enim primam quaestionem: an rapta non possit amplius optare quam semel. potest, inquit; lex enim non adicit, quotiens optet sed ex quibus: 'aut hoc' inquit 'aut illud'; non adicit 'ne amplius quam semel'. contra ait: lex te iubet alterutrum optare; tu hodie si mortem optabis, facies quod numquam factum est: utrumque optaveris. etiamsi non licet, inquit, amplius quam semel, [et mortem optabis et nuptias] ego nondum optavi; optio est enim quae legitime fit. illa non est facta legitime. si praetor defuisset, numquid optionem vocares? [si rapta defuit] sed raptor (de)fuit: non est ista optio, sermo est. an proximo iudicio confirmata sit optio. raptor ait: agebatur apud iudices, utrum deberet rata esse optio (an) non; iudicata est rata esse debere: rata sit. non, inquit puella; quaesitum est enim, an ego in raptorem ius haberem; iudicatum est habere me: uti debeo. non possum ante legem habere quam raptorem. novissimam quaestionem fecit aequitatis: an rata debeat esse optio.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
