Latin
Book 7, lines 7.1.286-7.1.291
Seneca Maior, Controversiae 7.1.286-291
Not analysed yet
ARGENTARIVS dixit: vellem mortem optasses: non esset hic raptor iudicatus. non causa tua (va)luit sed optio, dum unusquisque iudex dicit: 'quid habet, quod tantopere recuset? putes de capite agi. et ipse ait se non nolle ducere uxorem sed titulum recusare. nempe victus ducet uxorem. non est sollicite de eo iudicandum, cui damnato gratulandum est.'
SILO hoc colore usus est: confusum adulescentem subito [et] tanto tumultu parum sibi constitisse et negasse quia perturbatus erat, perseverasse quia negaverat.
(EXCERPTA CONTROVERSIARVM LIBRI SEPTIMI)
Ab archipirata filio dimissus
[1] Duobus filiis quidam superduxit novercam. alterum domi parricidii damnavit, tradidit fratri puniendum. ille eum exarmato navigio imposuit. delatus adulescens ad piratas, archipirata factus peregrinantem patrem cepit et remisit. reversus pater abdicat filium.
Tanta tempestate confusus dispicere nil potui. Nec satis memineram, tale ministerium mihi pater an noverca mandasset, ministerium an poenam esse voluisset, vindictam parricidii an parricidium. insui fratrem culleo iubes? non possum. non ignoscis? an non credis? ego contendo ne te quidem posse. Nemo repertus est naufragii comes; omnia instrumenta circumcisa sunt, adminiculum spei nullum. patri sum excusandus an fratri? 'Hoc pietatis tuae munus ad inferos perferam, licuisse mihi per fratrem aliter quam parricidae mori.' 'Vivit' inquit 'frater'; non credo. 'servavit' inquit 'me'; fecisti, ut crederem. in domo, in qua tam facile parricidium creditum est, ego fratrem occidere non potui, frater patrem. Emicabant [descriptio tempestatis] densis undique nubibus fulmina et tempestates horridae absconderant diem. Intumuerat mare iustis quoque navigiis horrendum. 'Habes', inquam 'frater, si innocens es, navigium, si nocens, culleum.' non potui facere parricidium �quam facile erramus omnes! �et factum putavi. 'Frater', inquit 'tu primus in domo parricidium facies.' Iacebat in litore navigium quod etiam integrum infeliciter vexerat. credam parricidam, si tibi proficiscenti navigium suum reddidit. subito mihi cum animo pariter excidit ferrum, et nescio qua perturbatione tenebrae stupentibus offunduntur oculis. intellexi, quam difficile esset parricidium facere, etiam quod imperasset pater. ita mihi, quae sola miseros in domo nostra respicit, Fortuna succurrat. Profectus pater tranquillo mari, auspicato itinere, integra navi. quid hoc est? felicius navigavit damnatus quam qui damnaverat. Vtrum vobis videtur innocentiam apud piratas didicisse an ne apud piratas quidem perdidisse? Perieras, pater, nisi in parricidam incidisses. Scissa quoque vela fecerant sinus, et instructas classes naufraga praecesserat navis: scires navigare qui servaturus esset patrem. Erat navigium, immo fuerat. o crudelis et pertinax noverca! nihilominus saevit: maria iam quiescunt, praedones miserentur, irati parcunt. Veni ad vos, ut probem me parricidam. Multas rerum natura mortis vias aperuit et multis itineribus fata decurrunt. O maria iustiora iudiciis, o mitiores procellae patre! Non putatis misericordem, qui, quem damnavit, puniendum fratri dedit? centurio Luculli Mithridaten non potuit occidere, Mithridaten, dii boni, quam non dubium parricidam! gaude, pater: neuter ex filiis tuis parricidium fecit. Narra, pater, quomodo te dimiserit sic dimissus. 'Nocens est iste'; sed mihi frater est. naturae iura sacra sunt etiam apud piratas. 'Dixisses' inquit 'te non posse'; ita tu nesciebas? Non licuit, non debui, non potui.