# Controversiae 7.1.292-296

Seneca Maior, Controversiae, Book 7, lines 7.1.292-7.1.296. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/7.1.292

Pars altera. Nega nunc parricidam fuisse quem scis esse piratam. Dimisit me in patrocinium suum, ut, quia non occiderat, videretur nec ante voluisse. Quis porro me uno miserior est? vitam parricidae debeo.
Extra. Magna novorum rhetorum manus in hanc partem transiit, ut aliquid dici debuerit in novercam. fuerunt et illi, qui non quidem palam dicerent sed per suspicionem et figuras. quod PASSIENVS non probabat adserens minus verecundum esse aut tolerabile infamare novercam quam accusare. quidam principia tantum habuerunt in sua potestate, post ablati sunt impetu. excusatius est autem in malum colorem incidere quam transire. HISPANVS duro colore usus hoc se tamquam gravius elegisse dixit supplicii genus. qui color prudentibus displicebat; quam enim spem habet absolutionis, si nec paruit nec pepercit?
Popilius Ciceronis interfector
[2] DE MORIBVS SIT ACTIO. Popilium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Tullium ab Antonio missus occidit; caput ad Antonium rettulit. accusatur de moribus.
Occidit Ciceronem Popilius. iamne creditis occisum ab isto patrem? Occisurus Ciceronem debuit incipere a patre. 'Antonius' inquit 'iussit'; non te pudet, Popili? imperator tuus te credidit posse parricidium facere. Abscidit caput, amputavit manum. minus in illo crimen est, quod Ciceronem occidit. Pro dii boni! occisum Ciceronem malos mores voco. Hoc unum feliciter, quod ante occidisti patrem quam Ciceronem. facilius pro parricida Cicero iudicem movit quam pro se clientem. ad vos hoc, patroni, spectat exemplum: nullos magis odit Popilius quam quibus plurimum debet. Abscidit cervices. parce iam, Popili: nihil tibi nisi occidendum mandavit Antonius. Pudeat te, Popili: accusator tuus vivit. Non credidisset Popilium facturum Antonius, nisi parricidium fecisse meminisset. Dii manes Popili senis et inultae patris umbrae te, Cicero, persecuntur, ut quem negasti sentias parricidam. Non hausit Minturnensis palus exulem Marium; Cimber etiam in capto vidit imperantem. Cn. Pompeius terrarum marisque domitor libenter se Hortensi clientem professus est, et Hortensius bona Pompei, non Pompeium defenderat. Ita tu, Popili, si Antonius iussisset, et patrem occidisses?

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
