# Controversiae 7.1.297-303

Seneca Maior, Controversiae, Book 7, lines 7.1.297-7.1.303. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/7.1.297

Pars altera. Si illa tempora in crimen vocas, dicis non de hominis sed de rei publicae moribus. Miraris, si eo tempore necesse fuit Popilio occidere, quo Ciceroni mori? Ciceronis proscriptio fuit occidi, mea occidere. Iussit imperator, iussit victor; ego illi negare quicquam possem, cui nihil negare poterat res publica?
Extra. Popilium pauci ex historicis tradiderunt interfectorem Ciceronis et hi quoque non parricidii reum a Cicerone defensum sed in privato iudicio.
Ter abdicatus venenum terens
[3] Ter abdicatus, ter absolutus comprehensus est in secreta domus parte a patre medicamentum terens. interrogatus, quid esset, ait venenum: velle se mori, et effudit. accusatur parricidii.
Dic, quid commiserim; certe nec secreta (te) fallunt. Vt intervenit pater, in has cogitationes abii: 'quisquamne tam infelix fuit? quisquamne me magis odit quam ego?' misereri mei coepi. Ter causam dixi; accessit ad haec supplicia mea venenum. vivam, si nec hoc tibi satis est. Habuit venenum Mithridates, habuit Demosthenes.
Pars altera. Cum se mori velle dicat, vitam rogat. teneo parricidam etiam in suam mortem paratum. Quantum est quod negas, cum tantum sit quod fateris? venenum quaesisti, venenum emisti, venenum intulisti in eam domum, in qua habebas inimicum patrem. Indica, quis vendiderit; dicetur illi: tu vendebas cuiquam venenum? tu abdicato? nesciebas, cui daturus esset? Quaeritis, cui venenum paraverit? non bibit. Quod negat, parricidium est, quod confitetur, veneficium. 'Mihi' inquit 'paravi'; ne quis dubitet, an alium possit occidere. Tam invisum tibi fuisse patrem dico, ut occidere volueris; tam invisum ipse confiteris, ut mori volueris.
Extra. Coniectura duplex a persona una: an sibi paraverit, an patri. Laberium divus Iulius ludis suis mimum produxit, deinde equestri ordini red(di)dit. quem cum iussisset ire sessum, omnes equites ita se coartaverunt, ut venientem non reciperent. multos tunc in senatum legerat Caesar, et ut repleret exhaustum bello civili ordinem et ut his, qui bene de partibus meruerant, gratiam referret. Cicero in utramque rem iocatus mandavit Laberio transeunti: 'recepissem te, nisi anguste sederem'. Laberius ad Ciceronem remisit: 'atqui soles duabus sellis sedere'; quia Cicero male audiebat tamquam nec Pompeio certus amicus nec Caesari sed utriusque adulator.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
