# Controversiae 7.1.311-315

Seneca Maior, Controversiae, Book 7, lines 7.1.311-7.1.315. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/7.1.311

Vt audivi clamorem, si qua fides est, deprehensos adulteros credidi. (Aliquis uno teste contentus est:) da puerum. aliquis non est uno teste contentus: da populum. obicit privigno parricidium, filio mendacium. Dic, puer, quis occiderit patrem, dic audaciter: eundem nominas, quem populus. nox placet sceleri, adulterii tempus. O magna in contrarium perversitas saeculi! inventus est qui patrem posset occidere, non posset novercam? Ostende istud non volnus sed argumentum. ostende volnus: percussor ille quam timuit, ne occideret! Tam leviter te vulneravit illa dextera, cui nec paries obstitit nec pater? Nihil est puero teste certius; nam et ad eos annos pervenit, ut intellegat, et non ad eos, quibus fingat.
Extra. Vinicius, exactissimi vir ingenii, nec dicere res ineptas nec ferre poterat.
Demens qui servo filiam iunxit
[6] Tyrannus permisit servis dominas suas rapere. profugerunt principes civitatis et simul qui filium habebat et filiam. cum omnes servi dominas vitiassent, servus eius virginem servavit. occiso tyranno reversi sunt principes; in crucem servos sustulerunt. ille manu misso filiam iunxit. reus est a filio dementiae.
Haberemus solacium, si has nuptias tyrannus fecisset, non pater. Sanum putatis esse qui imitari tyrannum maluit quam servum? Fecit se similem tyranno, filiam raptis, libertum cruciariis. plus permisit servo dominus quam tyrannus. Quisquis has nuptias facit aut insanus est aut tyrannus. Egregius gener, cui nihil est gloriosius quam quod inter cruciarios non est! Virginitatem sub patre perdidit, quam servaverat sub tyranno. Itane est nuptiis dignus, quia indignus est cruce? Melior condicio vitiatarum quam virginis est: illis mutare nuptias contigit. Propitius pater ita collocavit filiam suam, ut iratus tyrannus alienas. Cum sanus esset pater, ne has videret nuptias, fugit. Miserrima soror, sub tyranno patrem desiderabas, sub patre tyrannum desideras. Non est illi praemium, unum spectare omnium cruces? Dominam non stupravit. auge beneficia: nec dominum occidit nec venenum dedit. non est beneficium scelere abstinere. Quod aliae in tyrannide passae sunt, haec in libertate; ceterae absentibus suis, haec praesentibus; in aliis stuprum vocatur, in hac matrimonium. Timuit ille supplicium; scivit rem publicam liberandam, daturos poenas qui contaminassent; et adventare tyrannidi tempus ultimum vidit. Convenite, servuli, convenite, liberti, empta cognatio.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
