# Controversiae 7.1.316-319

Seneca Maior, Controversiae, Book 7, lines 7.1.316-7.1.319. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/7.1.316

Pars altera. Si quis tyranno indicasset, solus hic in cruce pependisset. Licet cui volo filiam collocare. M. Cato coloni sui filiam duxit uxorem. Filia non mariti petulantiam timebit, non verborum contumeliam, non paelicem, non repudium. Neminem natura liberum fecit, neminem servum. imposuit haec Fortuna postea singulis nomina. nuper et nos servi fuimus. Servus rex fuit.
Cavete proditorem
[7] Pater et filius imperium petebant, praelatus est filius. commisso bello captus est. missi sunt X[L] legati ad redimendum imperatorem. euntibus occurrit pater, dixit sero se aurum ad redemptionem tulisse, filium crucifixum esse. illi pervenerunt; quibus imperator ex cruce dixit: 'cavete proditorem'. reus fit pater proditionis.
Imperator supplicium tulit, proditor pretium. tristiorem istum vidimus, cum filius imperator renuntiatus est quam cum captus. quemadmodum redisti tutus, senex solus cum auro, cum etiam imperatores capiantur? Plus accepit auri quam quod posset abscondi; nolite mirari: et imperatorem et filium vendiderat. 'cavete proditorem': iam comitiis cavimus. abstulissent tibi aurum hostes, nisi dedissent. 'Cavete proditorem' indicium fuit morientis breve, filii verecundum. Cur dimissus es? si nihil aliud, et ducem genuisti et dux esse voluisti. Candidatus processit contra patrem; iam tunc nobis verecunde indicavit. Filius tuus tibi credere rem publicam noluit. Legati nostri aurum ferebant, pater afferebat. Non immobilis deriguisti, non illic quasi et ipse affixus haesisti? quid tam cito recedis? adhuc et vivit et loquitur. Voce proditionem indicavit, silentio proditorem. Optimus imperator, (qui rei publicae curam agere) ne in cruce quidem desiit. Tibi non dixit: 'cave proditionem'. Nec imperator potuit tacere proditionem nec loqui filius proditorem. Expecta, dum mittantur legati. dicis 'affectus non sustinet moram.' ergo si redimere non potes vivum, saltim mortuum redime. numquam tam durus hostis fuit, ut paternis lacrimis non flecteretur. 'Cavete proditionem', id est: ne quis insciis custodibus exeat, ne quis ignorante re publica ad hostem perveniat, ne quis ex hostium castris gravis auro revertatur. indicio nihil (de)est: de proditione vobis dicit imperator, de proditore legati. Sublata quaestio est. quaeritis, quem dixerit? videte, cui nihil dixerit.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
