# Controversiae 7.1.35-43

Seneca Maior, Controversiae, Book 7, lines 7.1.35-7.1.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/7.1.35

FVSCVS ARELLIVS hoc colore usus est: temptari me putavi a patre; uno, inquam, supplicio alterum filium punire, alterum experiri volt.
ALBVCIVS in argumentis plura posuit et omnes fere colores contrectavit. in narratione hoc colore usus est; [et] dixit: 'hoc unum mihi praesta beneficium: sine me (non) tamquam parricidam mori.'
[22] ARGENTARIVS, [non] tamquam (non) frater (es)set huius consili inventor, dixit: cogitavi, quid facerem; tandem inveni, quomodo parricidium vindicarem sine parricidio.
PASSIENVS hoc colore usus est: non putavi patrem velle utique occidi filium; videbatur mihi omnia misericordiae praeparasse: quod domi cognoverat, quod inter suos. fratri, inquam, tradidit: age, si parcere voluisset, cui tradidisset?
POLLIO ASINIVS dixit in novercam; itaque illo colore usus est: cogitavi mecum, quid liceret, quid oporteret. si tantum, inquam, nefas commissum est, nullae meae partes sunt: ad expiandum saeculum triumviris opus est, comitio, carnifice. tanti sceleris non magis privatum potest esse supplicium quam iudicium.
MARCELLVS dixit: ita si iste parricidium fecit, ideo et ego faciam? et illam quam supra sententiam rettuli: habes, inquam, frater.
[23] VARIVS GEMINVS et ipse dixit: nolui occidere. egregie, inquam, noverca inter privignos divisit odium; aliter alium adgressa est: alteri parricidium obicit, alteri mandat. et hac illum figura defendit in narratione: interrogavi fratrem: apud quem praetorem causam dixisti? 'apud nullum' inquit. quis accusator fuit? 'nemo.' quis testis, immo qui testes (uni enim etiam de minore scelere non creditur)? 'nemo' inquit. quis de te pronuntiavit? 'nemo. quid porro?' inquit, 'ego, si reus fuissem, ad te non misissem?'
SEPVLLIVS BASSVS hoc colore usus est: non habui parricidae instrumenta, non culleum, non serpentes; parricidam tamen in maria proieci.
[24] HISPANVS duro colore usus est: hoc, inquit, supplicium tamquam gravius elegi. quid? iste, inquam, insuetur et statim omnem sensum supplici effugiet? immo sollicitus pendeat et, quod ne insuti quidem parricidae patiuntur, ipse poenam suam spectet; nihil speret, timeat omnia. peius debet quam ceteri parricidae mori: a patre damnatus est. et hoc colore per totam declamationem usus est, ut diceret hoc se tamquam gravius elegisse. displiceat color hic prudentibus: quam enim spem habet absolutionis, si nec paruit nec pepercit?

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
