# Controversiae 7.1.5-7

Seneca Maior, Controversiae, Book 7, lines 7.1.5-7.1.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/7.1.5

Locum beate implebat. non posses de inopia sermonis Latini queri, cum illum audires: tantum orationis cultae fluebat. numquam se torsit, quomodo diceret, sed quid diceret. sufficiebat illi in quantum voluerat explicandi vis; itaque ipse dicere solebat, cum vellet ostendere non haesitare se in electione verborum: 'cum rem animus occupavit, verba ambiunt'. inaequalitatem in illo mirari non libebat: splendidissimus erat; idem res dicebat omnium sordidissimas: acetum et puleium et [Damam et Philerotem] lanternas et spongias; nihil putabat esse, quod dici in declamatione non posset. erat autem illa causa: timebat, ne scholasticus videretur. [4] dum alterum vitium devitat, incidebat in alterum, nec videbat nimium illum orationis suae splendorem his admixtis sordibus non defendi sed inquinari. et hoc aequale omnium est, ut vitia sua excusare malint quam effugere. Albucius enim non, quomodo non esset scholasticus, quaerebat, sed quomodo non videretur: nihil detrahebat ex supervacuo strepitu; haec sordida verba ad patrocinium aliorum adferebat.
Hoc illi accedebat inconstantia iudicii: quem proxime dicentem commode audierat, imitari volebat. memini omnibus illum omissis rebus apud Fabianum philosophum tanto iuveniorem, quam ipse erat, cum codicibus sedere; memini admiratione Hermagorae stupentem ad imitationem eius ardescere. [5] nulla erat fiducia ingenii sui, et ideo adsidua mutatio; itaque dum genera dicendi transfert et modo exilis esse volt nudisque rebus haerere; modo horridus et squalens potius quam cultus, modo brevis et concinnus, modo nimis se attollit, modo nimis deprimit, ingenio suo inlusit et longe deterius senex dixit quam iuvenis dixerat; nihil enim ad profectum aetas ei proderat, cum semper studium eius esset novum.
Idiotismos est inter oratorias virtutes res quae raro procedit. magno enim temperamento opus est et occasione quadam. hac virtute varie usus est: saepe illi bene cessit, saepe decidit. nec tamen mirum est, si difficulter adprehenditur vitio tam vicina virtus. hoc nemo praestitit umquam Gallione nostro decentius. [6] iam adulescentulus cum declamaret, apte et convenienter et decenter hoc genere utebatur; quod eo magis mirabar, quia tenera aetas refugit omne non tantum quod sordidum sed quod sordido simile est.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
