Latin
Book 7, lines 7.1.51-7.1.64
Seneca Maior, Controversiae 7.1.51-64
Not analysed yet
GLYCON dixit: IDIA CHRITOU ENOS OUCH ARCHEI CHATADICHE. EPI +NAYIKNMENAYALECTEAE+ EURISCHEI TO MEDEN ADICHEIN TUCHEN.
[27] Soleo dicere vobis CESTIVM Latinorum verborum inopia (ut) hominem Graecum laborasse, sensibus abundasse; itaque, quotiens elatius aliquid describere ausus est, totiens substitit, utique cum se ad imitationem magni alicuius ingeni derexerat, sicut in hac controversia fecit. nam in narratione, cum fratrem traditum sibi describeret, placuit sibi in hac explicatione una et infelici: nox erat concubia, et omnia luce canentia (sub) sideribus muta erant. MONTANVS IVLIVS, qui comes fuit (Tiberii), egregius poeta, aiebat illum imitari voluisse VERGILI descriptionem:
nox erat et terras animalia fessa per omnis
alituum pecudumque genus sopor altus habebat.
at Vergilio imitationem bene cessisse, qui illos optimos versus VARRONIS expressis(set) in melius:
desierant latrare canes urbesque silebant;
omnia noctis erant placida composta quiete.
solebat OVIDIVS de his versibus dicere potuisse longe meliores, si secundi versus ultima pars abscideretur et sic desineret:
omnia noctis erant.
Varro quem voluit sensum optime explicuit; Ovidius in illius versu suum sensum invenit. aliud enim intercisus versus significaturus est, aliud totus significat.
2. DE MORIBVS SIT ACTIO. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium rettulit. accusatur de moribus.
[1] BASSI SEPVLLI. Si accusasset Cicero Popillium, viveret. Occidit Ciceronem Popillius; puto, iam creditis occisum ab isto patrem. 'Vt uno ictu pereat, tantum dabo'; pro Cicerone sic liceat pacisci.
GAVI SABINI. Quod unum potuimus, effecimus, ut veniret tempus, quo Popillius Ciceronem desideraret. 'Popilli, potes' inquit 'Ciceronem occidere; potes vel patrem.'
PORCI LATRONIS. Prorsus occisurus Ciceronem debebat incipere a patre. 'Antonius' inquit 'me iussit'; non pudet te, Popilli? imperator te tuus credidit posse parricidium facere. . Abscidit caput, amputavit manum: effecit, ut minimum in illo esset crimen, quod Ciceronem occidit. Facinus indignum! felicissime licet cedat actio, id solum proficiemus, ut qui Ciceronem occidit tantum erubescat. pro di boni: occisum Ciceronem malos mores!