# Controversiae 7.1.65-71

Seneca Maior, Controversiae, Book 7, lines 7.1.65-7.1.71. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/7.1.65

[2] ALBVCI SILI. Caedit cervices tanti viri et umero tenus recisum amputat caput: i nunc et nega te parricidam. hoc unum tamen feliciter fecisti, quod ante occidisti patrem quam Ciceronem. Facilius pro parricida iudicem movit quam pro se clientem. ad vos hoc, patroni, exemplum pertinet: nullos magis odit Popillius quam quibus plurimum debet. Vbicumque estis, iudices, qui in istum reum sederatis, ecquid paenitet absolvisse?
ARGENTARI. Impius est, ingratus est; audeo dicere: parricida; sensit qui defenderat. Respice forum: hic sub Cicerone sedisti. respice rostra: hic supra Ciceronem stetisti. Quantum eloquentia tua, Cicero, potuit! Popillius de moribus reus est. Abscidit cervices loquentis; haec est absoluti clientis post longum tempus salutatio. Parce iam, quaeso, Popilli: nihil tibi nisi occidendum Ciceronem mandavit. Duo fecit parricidia, quorum alterum audistis, alterum vidistis.
[3] CESTI PII. Si dixero: adulescentia turpis est, infamis pueritia, respondebit: 'iam ista Cicero defendit'. Non pudet, Popilli? accusator tuus vivit. 'Quid tam commune quam spiritus vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis?' parricida, sic etiam tu perisses.
FVLVI SPARSI. Non credidisset Popillium facturum Antonius, nisi in mentem illi venisset illum et parricidium fecisse. Facinus indignum! a me defenditur Cicero, cum Popillium Cicero defenderit.
MENTONIS. Non magis quisquam alius occidere Ciceronem potuit praeter Popillium (quam quisquam Popillium) praeter Ciceronem defendere. Parricidam quem vivos negarat Cicero, occisus ostendit. Fortunam Ciceronis! Antonius illum proscripsit, qui accusatus est; Popillius occidit, qui defensus est. Si damnatus esses, carnifex te culleo totum insuisset. video, quid respondeat: non credet Antonius occisum Ciceronem a Popillio, nisi ei signum attulerit.
[4] TRIARI. Praesta Ciceroni quod propinqui Catilinae, quod amici Verris praestiterunt: proscriptum transi. Ne a mortuo quidem manus abstinet: lacerat occisum. Popilli, hoc parricidium tertium tuum est.
POMPEI SILONIS. Numquid magis exonerare te possum? praesta Ciceroni quod Antonius.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
