# Controversiae 7.1.72-77

Seneca Maior, Controversiae, Book 7, lines 7.1.72-7.1.77. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/7.1.72

CORNELI HISPANI. Dic: Antoni, ego istud scelus facere possum: et patrem occidi. Securi erant amici Ciceronis, postquam ad illum Popillius missus est.
ARELLI FVSCI patris. Potuisti Ciceronem occidere? at quam nobis paene persuaserat Cicero parricidium te facere non posse! Occidisti tu Ciceronem loquentem: 'numquid', inquit, 'est aliquis ex tuis verendus index? an nemo Ciceroni timendus est, qui cum Popillio venit?'
[5] Q. HATERI. Qui modo Italiae umeris relatus est, nunc sic a Popillio refertur. proposito in rostris capite Ciceronis quamvis omnia metu tenerentur, gemitus tamen populi liber fuit.
IVLI BASSI. 'Proscriptus' inquit 'erat Cicero'; pater certe tuus proscriptus non fuit.
BLANDI. Di manes Popilli senis et inultae (te) patris, Cicero, perseruntur animae, ut quem negasti parricidam sentias.
CAPITONIS. Deduxi ad vos reum omnium, quos terra sustinet, nocentissimum: ingratum, impium, percussorem, bis parricidam. nec tamen timeo; patroni viderint: nemo a Popillio nisi post beneficium occiditur. ne damnationem quidem istius despero; non enim a Cicerone defenditur. timeo, ne causae non satisfaciam: maior causa est occisum a Popillio Ciceronem queri quam fuit aliquando probare non occisum patrem. [6] Ciceronem quisquam potuit occidere, qui audiit? Minturnensis palus exulem Marium non hausit; Cimber etiam in capto vidit imperantem; praetor iter a conspectu exulis flexit; qui in crepidine viderat Marium, in sella figuravit. Non possumus de Popillio queri: eodem loco patronum habuit quo patrem. Cn. Pompeius terrarum marisque domitor Hortensi se clientem libenter professus est, et Hortensius bona Pompei, non Pompeium defenderat. Romulus, horum moenium conditor et sacratus caelo parens, non tantam urbem fecit, quantam Cicero servavit. [7] Metellus Vestae extinxit incendium, Cicero Romae. glorietur +revocato+ Hannibale Scipio, Pyrrho Fabricius, Antiocho alter Scipio, Perse Paulus, Spartaco Crassus, Sertorio et Mithridate Pompeius: nemo hostis Catilina propius accessit. Fert adprensum coma caput et defluente sanguine hunc ipsum inquinat locum, in quo pro Popillio dixerat.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
