# Controversiae 7.1.78-82

Seneca Maior, Controversiae, Book 7, lines 7.1.78-7.1.82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/7.1.78

BVTEONIS. Quantae fuit eloquentiae (qui) probavit ab eo non occisum patrem, a quo occidi poterat etiam Cicero!
MARVLLI. Si inimicus essem patronis, optarem, ut reus absolveretur. Turpe iudico in ea civitate Ciceronem non defendi, in qua defendi potuit etiam Popillius.
[8] Popillium pauci ex historicis tradiderunt interfectorem Ciceronis et hi quoque non parricidi reum a Cicerone defensum sed in privato iudicio; declamatoribus placuit parricidi reum fuisse. sic autem eum accusant, tamquam defendi non possit, cum adeo possit absolvi, ut ne accusari quidem potuerit.
LATRONI non placebat illum sic accusari, quomodo quidam accusaverunt: obicio tibi, quod occidisti hominem, quod civem, quod senatorem, quod consularem, quod Ciceronem, quod patronum tuum. hac enim ratione non adgravari indignationem sed fatigari; statim illo veniendum est, ad quod properat auditor, nam in reliquis adeo bonam causam habet Popillius, ut detracto eo, quod patronum occidit, nihil negoti habiturus sit. patrocinium eius est civilis belli necessitas. itaque nolo per illos reum gradus ducere, quos potest totiens evadere; licuit enim in bello et civem et senatorem et consularem occidere; ne in hoc quidem crimen est, quod Ciceronem, sed quod patronum. naturale est autem, ut, quod in nullo patrono fieri oportuit, indignius sit factum in Cicerone patrono.
[9] Latro accusavit illum de moribus, primum quod sic vixisset, ut causam parricidi diceret, deinde quod patronum suum occidisset. et fecit has quaestiones: an non possit eo nomine accusari, (quo) absolutus est: si quis, inquit, volet hodie parricidi me postulare, non poterit; quomodo, quod crimen obici non potest, puniri potest? an in bello civili acta obici non possint. honeste dixit, cum hunc locum tractaret, VARIVS GEMINVS: si illa, inquit, tempora in crimen vocas, dicis non de hominis sed de rei publicae moribus. si potest quod civili bello actum est obici, an hoc obici debeat. hanc quaestionem in illa divisit: an, etiamsi necesse ei fuit facere, non sit tamen ignoscendum. ad quaedam enim nulla nos debet necessitas compellere. hoc loco Latro dixit summis clamoribus: ita tu, Popilli, si Antonius iussisset, et patrem tuum occideres? deinde, an non fuerit illi necesse. potuisti excusare te, potuisti praemittere aliquem ad Ciceronem, ut sciret et fugeret. necesse certe non fuit manum caputque praecidere mortuo.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
