# Controversiae 7.1.91-100

Seneca Maior, Controversiae, Book 7, lines 7.1.91-7.1.100. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/7.1.91

FVSCVS ARELLIVS hoc colore usus est: Antoni se partem secutum, ut, si quid posset, Ciceroni prodesset. facta proscriptione ad genua se Antoni procidisse, deprecatum se pro Cicerone; offensum Antonium dixisse: 'eo magis occide quem mori non vis.' hic color displicebat PASSIENO, quia +ad testem+ ducit; nam si hoc fecit Popillius, non tantum quod defendat non habet, sed habet quod glorietur.
[13] HISPO ROMANIVS vehementi colore usus est et duro; patronum enim dedit Popillio et dixit aliter se causam acturum Popilli, aliter Antoni; pro Popillio dicturum: occidere nolui, coactus sum. pro Antonio dicturum: occidi Ciceronem oportuit; et dixit locum, aliter non potuisse pacari rem publicam, quam si ille turbator oti e re publica sublatus esset. solus ex declamatoribus in Ciceronem invectus est: quid? ille, inquit, cum Antonium hostem iudicaret (et) omnis Antoni milites, non intellegebat se et Popillium proscripsisse? hic color prima specie asperior est, sed ab illo egregie tractatus est.
VARIVS GEMINVS dixit: cum imperasset mihi Antonius, passus sum, ne aliquis P. Clodi cliens mitteretur, qui contumeliis adficeret, antequam occideret, qui vivum laniaret.
[14] ARGENTARIVS dixit: vocatus veni. post proscriptionem Antonius terribilior erat factus etiam suis. iussus sum Ciceronem occidere; quid facerem? non parere uno modo poteram, si me occidissem. hoc nec Cicero poterat.
A parte accusatoris illo loco, quo Popillius venit, nemo non aliquid voluit novi dicere. LATRO ait: praecluserat fores, nemo ad proscriptum recipiebatur. Popillius ut venit, admissus est.
CESTIVS dixit: ut renuntiatum est Ciceroni, ait: Popillio semper vaco.
HISPANVS CORNELIVS fecit etiam querentem Ciceronem: Popilli, tam sero?
ALBVCIVS ait: quid est, Popilli? ecquid tuto lateo? numquid mutandus est locus?
Inepte SABIDIENVS PAVLVS, qui induxit Ciceronem cum maxime (pro) Popillio orationem legentem; et MVRREDIVS non est passus hanc controversiam transire sine aliqua stuporis sui nota. descripsit enim ferentem caput et manum Ciceronis Popillium et Publilianum dedit: Popilli, quanto aliter reus Ciceronis [et] tenebas manum! [est]
3. Ter abdicatus, ter absolutus comprensus est a patre in secreta parte domus medicamentum terens. interrogatus, quid esset, dixit venenum et velle se mori, et effudit. accusatur parricidi.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
