# Controversiae 8.1.13-17

Seneca Maior, Controversiae, 8.1.13 to 8.1.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/8.1.13

Pars altera. Obiecisti mihi ultimum nefas et quod qui tantum suspicatus est noluit vivere. Impulsu tuo frater torsit ancillam et, quia nihil repperit, falsas suspiciones morte expiavit. Homicida in se 4. HOMICIDA INSEPVLTVS ABICIATUR. Quidam se occidit. petitur, ut insepultus abiciatur; contradicitur. Adferre sibi coactus est manus assiduis malis. Summam infelicitatum suarum in hoc removit, quod existimabat licere misero mori. Infelicissime adulescens, cum te prohiberi etiam sepultura video, mirari desino, quod peristi: tales inimicos habes, ut etiam mortuum persequantur. Facilius miserum quam sceleratum Fortuna vincit. Sumpsisti hoc ferrum, Cato, et quam invidiosum, quod Catonem occideris! Curti, perdideras sepulturam, nisi in morte repperisses. Quid est in vita miserius quam mori velle? quid in morte quam non posse sepeliri? Quis miretur eum mori voluisse, quem fugientem quoque Fortuna persequitur? Omnibus natura sepulturam dedit: naufragos idem fluctus, qui expulit, (sepelit); suffixorum corpora crucibus in sepulturam suam defluunt; eos, qui vivi uruntur, poena funerat. Irascere interfectori sed miserere interfecti. 'Homicida' inquit 'est, quia se occidit'; huic irasceris, pro quo irasceris? Non aliud Scaevolae Mucio cognomen dedit et capto contra Porsennan regem libertatem reliquit quam vilitas sui. non aliud Codrum illum ceteris imperatoribus exemplum dedit, quam quod positis imperatoris insignibus ad mortem cucurrit, nec ullo maior dux fuit, quam quod se ducem non esse mentitus est. Non postulo, ut gloriosum mori sed (ut) tutum sit. Non magis crudeles sunt qui volentes vivere occidunt quam qui volentes mori non sinunt. Curtius deiciendo se in praecipitem locum fatum sepulturae miscuit. Celebretur Cato; huic miserrimo, quod aliquid non ignave de spiritu suo statuit, tantum impune sit. Etiam vulnera infelicis in crimen scrutantur. Aestimate, an vivere licuerit cui ne mori quidem licuit. Pars altera. Facinus indignum, si inveniuntur manus, quae sepeliant eum, quem occiderunt suae. Sumpsit gladium, video ardentes oculos � in quem, nescio; quod solum scio, scelus cogitat. Nescio cuius sibi criminis conscius confugit ad mortem, cuius inter scelera etiam hoc est, quod damnari non potest. Contra hos inventum est, ut aliquid post mortem timerent, (qui) non timent mortem. Nihil non ausurus fuit qui se potuit occidere.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
