# Controversiae 8.1.18-23

Seneca Maior, Controversiae, 8.1.18 to 8.1.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/8.1.18

Fortis nolens ad patrem fortem redire 5. Abdicavit quidam filium; ille tacuit. fortiter fecit, petit praemio ad patrem reditum; pater contradixit. postea pater fortiter fecit, petit ad se filii reditum; filius contradicit. Ego fortior sum: post tuam pugnam pugnavimus, post meam vicimus. Revertere; dignam te domum feci. Isti oculi mei sunt, istae manus meae sunt, ista contumacia mea est. Si mereor praemium, mihi date; si non mereor, isti suum reddite. 'Ego' inquit 'eadem lege praemium non accepi.' hoc est unde abdicatus es, cum putas nihil inter te et patrem interesse. Post tam similia opera, si tantum commilito esses, patrem me adoptare debueras. Admoneo te, iuvenis: hoc praemium qui recusaverat petit. 'Timeo, ne me iterum abdices'; commissurum me putas, ut iterum rogem? Bello graviore pugnavi, quo necesse fuit etiam senibus militare, quo fortes esse non potuerunt etiam qui priore bello fuerant. Ille annos suos exercuit, ego vici meos. Tu fregisti bellum, ego sustuli. Quanta adhortatio iuvenum fui senex fortis! Vtrique nostrum praemium reddite. Militavi senex, militavi exanguis, militavi qui iam vicarium dederam. Vterque nostrum, cum rogatur, fastidit, cum relinquitur, rogat. Quid nos suspicari cogis, quod non vis in paternam domum venire nisi tuo praemio? Turpe erat virum fortem nisi a patre coacto non recipi. Pars altera. Quid me captivum ex libero cupis? quid ignominiae subicis virum fortem? quid efficis, ut possit abdicari? 'Meus' iuquit 'es filius'; quid opus est praemio, si tuus sum? Pauper naufragus divitis socer 6. VITIATA VITIATORIS AVT MORTEM AVT INDOTATAS NVPTIAS PETAT. Dives pauperem de nuptiis filiae interpellavit tertio; ter pauper negavit. profectus cum filia naufragio expulsus est in divitis fundum. appellavit illum dives de nuptiis filiae; pauper tacuit et flevit. dives nuptias fecit. redierunt in urbem; vult pauper educere puellam ad magistratus. dives contradicit.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
